суботу, 15 липня 2023 р.

Владислав ІІ Ягайло, зважаючи на воєнні заслуги шляхтича Фредра з Плешевичів у битві з хрестоносцями, дарує йому та його спадкоємцям королівські села Фредрівці, Суржу та Кадіївці на р.Жванець Подільської землі Кам’янецького повіту, за що Фредро у випадку військової експедиції служитиме королеві одним списом та двома стрільцями. Над р.Осса, 28 липня 1410 року

Оригінал: ЦДІАУЛ, ф.201, оп.4б, спр.3, арк.2;
Публікація: Grabowski M., Przezdziecki A. Żrodła do dziejów polskich. – t.1, Wilno, 1843, s.159-161;
Регеста: Каталог пергаментних документів Центрального державного історичного архіву УРСР у Львові (1233-1799). – Київ, 1972, №51, с.46-50.

In nomine Domini Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Cun­ctorum gestorum perit memoria nisi testibus veridicis et scriptis publicis fuerint roborata, proinde nos Wladislaus Dei gratia Rex Poloniae, nec non terrarum Cracoviae, Sandomiriae, Siradiae, Lancitiae, Cujaviae, Lithuaniaeque Princeps supremus, Pomeraniae Russiaeque dominus et haeres. Si­gnificamus tenore praesentium quibus expedit universis, tam praesentibus quam futuris praesentium notitiam habituris: quomodo pensatis et diligenter consideratis servitiis fideli­bus, quibus generosus Fredro de Plesehovicze terrigena no­ster, nobis grate dilectus, nostrae Majestati multum com­placuit et animo valido viriliter circa brachium Majestatis nostrae in magno pruthenicali conflictu decenter (se) exer­cuit, atque manu extensa, factis comprobavit gratanter ct accepte, ut in posterum aucto fidelitatis suae studio possit praestantius (ea) exhibere; horum itaque intuitu, volentes eundem speciali gratiarum nostrarum prosequi plenitudine, et ad hujusmodi obsequia nostra, nostrorumque succes­sorum, continuo reddere promptiorem, ut fidelium serviti­orum suorum constantia, hactenus continuata, condigno non fraudaretur praemio, et potius merito assequatur caeleris in exemplium, praefalo Fredro suisque haeredibus, ac successorihns legitimis, natis atque nascendis, villas nostras scilicet Fredrowcze, Schurza in rivulis alias: na kriniczach, et Cadevowcze in flumine Zwancz, sic dictas in terra Po­doliae et districtu Cameneczensi sitas, donamus, tribui­mus et damus gratiose per praesentes, cum omnibus earundem villarum utilitatibus et proventibus ac pertinentiis uni­versis, agris cultis et incultis, sylvis, nemoribus, gajis, quer­cetis, iudaginibus, salictetis, boris, campis, pratis, lacubus, molendinis et eorum emolimentis, mellificiis, aquis, flu­minibus et earum decursibus, piscinis puscuisque univer­sis, nec non cum omnibus et singulis usibus, proventibus, quibuscunque nominibus aut vocabulis censeantur, longe, late ac circumferentialiter, prout in earum metis et limitibus ab antiqno limitatae sunt et distinctae, ac etiam cum omnibus attinetiis, pertinentiis, cohaerentiis, obventionibus et appendentiis universis, nec non usibus quibusvis cum modo in eisdem villis praedictis modo sunt, et in posterum fieri possunt quoquemodo, per eundem generosum Fredronem suosque haeredes ac successores legitimos augeri et disponere meli­ori providentia; pro nobis et nostris successoribus nihil ju­ris, proprietatis, aut dominii penitus reservando, donamus, damus, inscribimus et appropriamus irrevocabiliter tempo­ribus perpetuis, et in cum praedictura generosum Fredro­nem suosque successores ac haeredes legitimos hujus, villas praedictas tenendum, habendum, utifruendum, vendendum, obligandum, commutandum, dandum, donandum, alienan­dum, disponendum, regendum, gubernandum, prout sibi suisque liberis ct successoribus aut haeredibus legitimis me­lius et utilius videbitur expedire. Ratione tamen donationis nostrae, idem generosos Fredro et sui successores legitimi ad quamlibet expeditionem generalem nobis et successoribus nostris cum una basta et duobus balistariis decenter arma­tis, obsequi et servire tenebuntur propriis in expensis. Harum quibus sigillum nostrum praesentibus est appensum testimonio literarum. Acta sunt haec in campo requiei nostrae citra fluvium Ossa, feria secunda, ipso die Quinque Fratrum dormientium, Anno Domini millesimo quadringen­tesimo decimo. Praesentibus Reverendis in Christo patri­bus: Alberto Gneznensi Archiepiscopo, Johanne Wladislaviensi Episcopo, Johanne majoris Poloniae Provinciali, nec non magnificis ac strenuis: Cristino de Ostrow Castellano, Jolianne de Tharnow Palatino Cracovieusibus, Sandivogio de Ostrorog Poznaniensi, Borbone de Osyeczna, Petro Bokuti et aliis multis fide dignis testibus ad praemissa. Datum per manus venerabilium: Joliannis Decani Cancellarii, et Stanislai Czyolek Cantoris ejusdem Regni nostri Poloniae Vicecancellarii fidelium nostrorum nobis sincere dilectorum.
Ad relationem ejusdem Domini Joliannis Decani et Regni Poloniae Cancellarii

Немає коментарів:

Дописати коментар