понеділок, 23 грудня 2019 р.

Король Владислав ІІ Ягайло дарує Петрові Шафранцеві, Краківському стольникові, села Сатанів та інші, що знаходяться в Подільській землі. Краків, 9 березня 1404 року

Копія: Archiwum Panstwowe w Krakowie, Księgi grodzkie krakowskie, №75, s175.


In nomine Domini amen. Ad perpetuam rei memoriam. Cum inter humane nature commoda nihil dignius memoria habeatur, opportunum existit, vt actus hominum litterarum apicibus et testium annotacione perhennentur, ne lapsu temporum euanescant. Proinde nos Wladislaus Dei gracia rex Polonie, necnon terrarum Cracouie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuiauie, Lithwanieque princeps supremus, Pomeranie Russieque dominus et heres, etc. significamus tenore presencium, quibus expedit, vniuersis, presentibus et futuris, presencium noticiam habituris, quod ob merita fidelium obsequiorum strenui Petri Schafraniecz, subdapiferi Cracouiensis, militis nostri fidelis, que hactenus nobis exhibuit et in futurum prestancius poterit exhibere, harum intuitu cupientes ipsum specialis gracie prerogatiua preuenire, sibi, suisque heredibus et successoribus legittimis villas nostras Sathanow cum alijs villis ad ipsam pertinentibus, videlicet Iablonow, Striiowa, Postolowcze, Borzowka ac eciam villam cum alijs villis ad ipsam pertinentibus, scilicet Grynieczka, Borsukozv, Slezvarzycze et alias Nysny Muharozv et curiam, que alias Bogatego Iacuscha dzvorziszcze dicitur, in districtu Smotricensi et aliam villam Czess in districtu Leticzowiensi et terra Podoliensi sitam, cum omnibus ipsarum vtilitatibus, censibus, redditibus, fructibus, prouentibus, agris, agriculturis, pratis, campis, siluis, gaijs, mericis, nemoribus, quercetis, pinetis, virgultis, rubetis, borris, mellificijs, venacionibus, aucupacionibus, piscinis, piscaturis, lacubus, paludibus, molendinis, emolimentis, aquis, aquarum decursibus, necnon pertinentibus, coherencijs et appendijs vniuersis, ad easdem villas quomodolibet spectantibus, damus, conferimus donacione perpetua liberaliter et donamus, ita tamen, quod in terra nostra Podolie propter defectum hominum per se vel per alium similem equiualentem residendam faciat personalem et ad singulas expediciones nobis et nostris successoribus cum sex lanceis et duodecim ballistarijs idem Petrus Schaffraniecz suique heredes et successores legittimi obsequi tenebuntur et seruire, sic eciamque circa expediciones domesticas, vtpote circa defensionem terre cum omnibus hominibus nobis et nostris successoribus seruire sit astrictus, et daciones, contribuciones, laboresque, quibuscumque nominibus vocitentur, que nostris antecessoribus ducibus Podolie et ipsius possessoribus solui solite fuerant, nobis per cmetones et incolas omnium villarum predictarum efficaciter exsoluantur. Quas quidem villas predictas idem Petrus Schaffraniecz tenebit, habebit, vtifruetur ac perpetuis temporibus possidebit, necnon vendet, commutabit, obligabit et alienabit de consensu tamen nostro speciali. Harum quibus sigillum nostre maiestatis appensum est testimonio litterarum. Actum Cracouie ipso die dominico in dominica Letare, anno Domini millesimo CCCC quarto. Presentibus hijs strenuis validisque viris: Iohanne de Tanczin, castellano Cracouiensi, Iohanne Liganza palatino Lanciciensi, Clemente de Moskorzow Wisliciensi, Nicolao de Michałow Wojni- ciensi castellanis, Sbigneo de Brzeze curie nostre marschalco et Petro de Chwałków venatore Sandomiriensi, multisque alijs nostris fidelibus fidedignis. Datum per manus venerabilis in Christo patris, Domini Nicolai de Curow, sancte Gnesnensis (ecclesie) archiepiscopi, nobis sincere dilecti. Ad relacionem domini Nicolai regni Polonie vicecancellarij.