Регеста: MRPS IV, №15096;
Заголовок: Decretum ut termini terrestres districtus trembouliensis ad Buczacz transferantur et ibi celebrentur.,
Significamus etc. quia cum retulissent nobis in presenti generali regni conventu nuncy terres Podole, oppidum Trebowla non esse seorum locum in quo termini terrestres districtus Trembowliensis celebrarentur, quando quidem nec oppidum ipsum sit munitum nec extat illie arx, que tempore hostilis incursionis nobilitati ad terminos ipsos venire solite confugium et receptaculum preberet. Nos volentes securitati subditorum nostrorum propiere de consilio consiliariorum nostrorum statuimus et decrevimus, ut termini ipsi terrestres districtus Trembowliensis ad Buczacz transferantur et ibi celebrantur tamdiu, quousque arx Trembowla fuerit constructa, id quod ad universorum et singulorum quorum interest notitiam deducimus et deduci volumus per presentes, quibus in testimonium sigillum nostrum est impessum. Datum ut supra, anno quo supra.
Relatio reverendi ut supra.