Регеста: MRPS V, №198.
Заголовок копіїста: Locaсio oppidi Szerwanicza.
Anno, die quo supra. Similis ac in eadem verba (id est littaera oppidi Rozanevssczie), data est facultas generoso Ioahimo Podverbeczky, de villa ipsius haereditaria Szervancza dicta supra fluvium Strippa, in districtu Trembowliensi sita, fundandi et erigendi oppidi, quod eodem nomine Szerwanycza apellari debet. Data praererea fora sunt praefato oppido, unum septimanale singulis feriis sextis, alterum vero annale pro festo Visitacionis Beatissimae Virginis Mariae singulis annis celebrand., etiam libertate ab exactionibus civilibus ad viginti annorum decursum. Literae in forma Cancellariae solita extraditae