пʼятниця, 14 грудня 2018 р.

Опис Кам’янецького замку 1494 року

1494.Gastrum Camyenyecz est resignalum sabbato in vigilia sancti Andree apostoli.

Istud castrum est in fere totum ruptum, destructum, prout hoc lacius inferius patebit. In primis in dicto castro: stuba magna cum fornace terreneo, in qua sunt robora bona, licet antiqua, sed desuper tectura ruinosa, et malum palacium ante stubam, super quo palacio eciam tectura mala.
Item in eadem stuba quatuor mense ex asseribus more castri, alia parva et mala, alia rupta per medium, quinque scampna penes parietes et duo ante mensas et aliud parvum.

Item in eadem stuba lucibulare in medio stube pendet, de cornibus cervi paratum.

Item in eadem sluba pixides in pariete, alias hakownicze, triginta due et stampel unum ad modum veru, quo pulveres trudunt in pixides.

Item due lopathky ferree super corules imposite, quibus sippant pulveres in pixides et machinas [На окремім клаптику паперу, приліпленім тут: Tot vasa spunthw, sagitarum, alias szchypw, pulverum in tesauro eclesiastico ad beatam virginem continentur et reservantur: item duo vasa spunthi, item quadraginta vasa et unum vas sagitarum szchypw, item undecim vasa cum medio pulverum (трохи нижче – sunt hec). Item ecclesia sancte Marie in Camyenyecz regale do (далі урвано той клапоть).].

Penes hanc stubam sive palacium est ecclesia Grecorum, in qua singulis diebus dominicis canitur missa rittu rutenico sive greco sub pena unius sexagene.

Item est et alia domus penes domum et stubam magnam, in qua est ex una parte reservaculum, sive camera, alias spyzarnya, in qua nil reperi preter duos linteres alias korytha; sub eadem camera est celarium, in quo nil reperi: non panem, non potum, ymmo fetorem et reliqua etc.

Ante celarium quatuor actualia vacua iacent non bona, kolyg pywny у kossch pywny.

Ex opposito celarij in eadem domo est camera sive reservaculum, in qua sunt tela, pulveres machinarum et alia inferius scripta:

In primis baliste duodecim mediocriter bone et nonaginta male, fracte, nullius valoris.

Item ibidem quindecim rucznicze fracte, alias zaskodne, que stipendarii, dum ibi fuerunt, reposuerunt in castro.

Item hakownycz ibidem reperi quinque bonas et unam fractam.

Item kolky sive glothy ferre pro parvis pixidibus, modice; alie vero – pro machinis et tarasnicze – lapidee; kule sunt non multe, non modice.

Item machinarum pulveres in duobus vasis, alias w byrznyevyczach, per medium, noviter recepti, et unum vas plenum, alias beczolka.

Item novem vasa tela alias zypow – byrzvyenicze sive beczulky, et in linterio, alias w koriczie, tela, ad existimacionem duarum capeciarum, et brzechew ad existimacionem unius beczulka sive byrvyenicza. Supra banc cameram est et alia camera pro habitacione familie; super eadem domo tectura mala, rupta.

Est et alia domus, sive gaza, alias spycherz, in qua sunt due camere, in quibus nihil reperi preter aliquot katluby vacui.

Sunt duo boves in valore II florenorum, item nulla victualia, non carnes, non farine, non brasea, non frumenta, non legumina, non bucella panis, non modium salis, non cervisia, non mel, non pabula pro equis in castro et in oreo reperta sunt, preter tres cumulos alias stogy feni in campo; ymmo tota edificia fere rupta, destructa, evacuata sunt, omnes anguli vacui, ita quod vereor de tam insigni castro talia scribzre vel dicere.

Item est penes hanc gazam alia domicula, in qua est stubella parwa alba mala, intus argilla dealbata, alias lepyona. In hac stubella est mensa parwa et tria scampna et fornax ex albis cum duobus orificijs alias czelusczy, ita quod propter magnum fumum fit parskosch. Est secretum penes dictam stubellam et hostium ex stubella; ex opposito fornax, ubi nimius fetor. Ante stubellam est palacium parvum et due camere penes palacium. Ex opposito stubelle est caminata parva pro uno homine satis honesta tibi soli (sic), cum secreto.

Item est et alia domicula parwa, noviter parata pro mansione unius viri, in qua stubella parata, sed nondum in illa fornax est facta; est et palacium ante stubellam.

Item sunt szramby de robore quercino parati, incipiendo a turri, que stat versus civitatem, usque ad murum, ubi Vyetrzich bozy brat lapsus est, cum turri supra sramby, nulla tectura neque lessszovanye.

Est et modicus murus versus campum penes sramby et turris, ex lapidibus munita, satis bona, sed vetusta, super qua custos sive tibicina moratur, tectura super dicta turri mala, lacerata, nye obyta.

Item penes hanc turrim sunt isthbycze sive sramby, super quibus sramby fuerunt kossly, sed iam corruerunt, et tectura nulla; ab istis isthbicze est eciam modicus murus malus usque ad valvam aliam castri, que est a campo versus Scala. Super hunc murum sunt camere sive custodie, alias strosnicze, mediocriter reformate et alie nullius valoris. Supra valvam predictam mediocris reparacio, penes hanc sunt edificia pro tuicione parata usque ad fossatam, versus civitatem in locis, sed asscensus ad ilia malus. Ibi est puteus, a fundamento munitus et supra de lignis reparatus, sed aqua in inferioribus terre, sed de isto puteo sine fonte aqua non recipitur.

Eundo a valva campestri ad valvam civitatis est domicula supra fossatam castrensem, ubi pixidarius manere solet, qui propter defectum exivit foras.

Est domicula eundo a turri campestri, rupta, mala, minosa, in qua sunt due camere foraminose.

Est stuba antiqua magna, supra quam nulla est tectura. Penes hanc stubam est coquina satis honesta, licet minosa.

Est penes coquinam stuba nigra, in qua custodes se calefaciunt, mediocriter bona, sed tectura mala.

Item penes hanc stubam sunt edificia nowa, bene tecta, in quibus est edificata stuba, et fornax ante stubam bona, in qua pistatur panis. Penes hanc fornacem est braseatorium alias browar, in quosunt caldear pro cervisia braxanda у dwye kadzy.

Item penes hec edificia est turris versus civitatem, bene tecta, sed extra non circumsita, alias nye obyta.

Eundo de castro ad civitatem sunt stabula equorum mala.

Est et domicula portuarij penes valvam castri, que est circa pontem.

A fossata versus civitatem usque ad fossatam versus Choczym est campus et ruppes sunt ex opposito turris a Scala eundo. Ibi dominus Sczesny voluit facere fossatam a campo et fregit ruppem cum magno labore, et est iam ibi fossata facta ad altitudinem duorum virorum aliquibus locis in alijs magis, in alijs minus, sed propter duriciam lapidum sive ruppis cessavit a labore.




Proventus castri Camynyecz.

In primis de civitate, de advocacia Armenorum sedecim sexagenas numeri polonicalis pro festo Epifanie solverunt.

Item de advocacia Rutenorum duodecim sexagenas eciam polonicales pro dominica conductus Pasche solverunt.

Item de torculari cereo Rutenorum quatuor sexagenas polonicales pro festo Petri et Pauli solverunt.

Item de laneis Armenorum et Rutenorum decem sexagenas polonicalis numeri solvunt pro festo sancti Martini.

Item habent agros insimul Ruteni et Armeni ad existimacionem quinquaginta laneorum.

Item de laneis Polonorum, qui eciam sunt quinquaginta, decem sexagenas polonicales, de quolibet laneo per florenum pro festo sancti Martini solverunt.

Item triginta unus mercator de omni plebe, quilibet seorsum solvit pro singulis quatuor temporibus per septem gros. cum medio numeri polonicelis.

Item pannicidia Lechitarum viginti unum, de quolibet seorsum per medium florenum pro quatuor temporibus singulis solvunt, et unum desertum pannicidium, de quo ab aliquot annis non solverunt.

Item pannicidia Armenorum novem, eciam per medium florenum pro quatuor temporibus singulis solverunt a quolibet seorsum.

Item de macellis sutorum Lechitarum solverunt sexagenam polonicalem cum quatuor grossis polonicalibus pro quatuor temporibus singulis.

Item de macellis carnificum, que sunt novem, solverunt a quolibet seorsum per florenum semel in anno.

Item a qualibet taberna Armenorum et Rutenorum per septem gr. cum medio solverunt singulis quatuor temporibus, que taberne hoc anno fuerunt decem, sed non omni anno fit unanimiter, vel minus vel magis.

Dominus palatinus Podolie michi dixit, quod cives abstulerunt macellas panum a castro et soli tollunt censum predictum. Postquam ipsos requisivi nomine vestre maiestatis, negaverunt et dixerunt, quod ista macella [non] fuerit ad castrum.

Item sutores Armenorum et Rutenorum solvit quilibet seorsum per calceos laboris eorum in castrum post festa Pasce, sed numerus illorum nescitur, quia aliquando magis, aliquando minus.

Item decima apum per universam Podoliam de villis regalibus, ista decima non omni anno fit equaliter, hoc anno tuerunt duodecim tunne mellis de omni tenuta Cameneyczensi, et quelibet tunna vendita est per decem novem flerenos hungaricales.

Theoloneum non equaliter fit, didici tamen ab isto viro, qui a multis annis exigit teoloneum, quod non extendit magis ad ducentos florenes, aliquando magis, sed post hanc cladem pestis si se extendet ad ducentos florenos.

Item molendinum iuxta informacionem certorum virorum poterit dare panes et cervisiam pro viginti vel modico plus personis per annum.




Ville ad castrum Camyenyecz:

In primis villa Laskovicza, habet m se kmetones possessionatos, sive areas:

In primis Hrynyecz sluga, Harilo vataman, Pasko laczko, Luca Fedor, Hradziecz, Choczko, Olexina, Lassar, Ignathy Ffedor, Pigulka, Pop. Ista desertata et spoliata per Valachos, et nullum solverunt censum, sed sunt obligati ad omnes labores castri.

Capitaneus Choczinensis de ista villa recipere mandavit communia peccora: quadringenta oves, quingentas viginti equos, tricentas scrophas preter res domesticas.

In ista villa quinquaginta erant aree posssesionate, et nunc prout in regestro continentur.

Quando per istos kmetones capitaneus choczinensis requisitus fuit, quare hec facere iussit, – «eo quia palatinus Podolie recepit domino meo, palatino Valachie, centum boves et septein vasa vini greci, alias polkuffky».

Villa Krogvlecz – ista villa est spoliata de omnibus rebus, sicut et Lasskovicza, uno tempore per capitaneum choczinensem et per homines sui capitaneatus. Isti sunt kmetones in Krogulecz:

Lubyan, cui recepti sunt decern [boves] et quatuordecim vacce et quartale de melle.

Alius kmeto Phyetko, isti kmetoni receperunt quinque boves, quinque vaccas, duas tunicas et IIII camisias.

Item Lewko knieto, cui receperunt quinque boves et sex vaccas.

Item vidua Olexa, cui receperunt quinque boves et septem vaccas et duos equos.

Item kmeto Jezyp, cui receperunt sex boves, quinque vaccas et duos equos; eidem homines de Choczym violenter receperunt viginti mellifidia apum et omnes res domesticas dictis kmethonibus receperunt. Isti kmetones nullum dant censum, sed omnes laborant labores castri, quociens ipsis mandatur.

Machine magne castri Camyenyecz sunt iste:

Item machine undecim: una magna tarasnicza, quatuor poltarasnicze, machine quatuor modice, minores quam magna tarasnicza, due polhufnicze.

Iste machine sunt locate in his locis: ista magna tarasnicza est locata penes turrim castrensem versus civitatem cum alia minori, sed lectus illarum mali sunt; alia machina similis huic minori est m arce, alias w basczie, w szrabogyen in lecto; alia pixis, sive machina, iacet penes arcem prefatam versus campum sine lecto p[rope] alias polhufnicze, ad modum mosgerz; alia machina similis prime inferiori stat in parte castri versus civitatem; alia pixis, alias polhufnicza, stat circa rotham fontis sive putei castrensis, et poltarasnicza in quadam basta secus fontem; alia penes coquinam, due super turribus versus campum et versus civitatem; mosgerz in domicula pixidari iacet sine lecto [На окремім клаптику паперу старанним письмом к[інця] XV або 1-ї пол. XVI в. написано: Pons polonicalis, miles australis, bavarica monialis, fides hungarica, consultacio litthvanica, Prulenorum religio, Rutenorum devocio, Almanorum ieiunia, Skala et Kamyenyecz edificia – nichil valent omnia, h. Greg. II Moralium. Клаптик уміщений тепер серед опису Смотрицького замку. Автором сього жарту міг бути сам ревізор, бо і в описі подибуємо жарти (як nil inveni ymmo fetorem) та рими: non oves поп boves etc.; villa Czermna Chusta – yescze za Odrovasscha pustha.].

__________________________________________________________________________________________
Оригінал: AGAD. - Archiwum Skarbu Koronnego. - Dzial. LIV. - Sygn.19.- k.4-16.
Опубл.: Записки НТШ. - Львів, 1895. - Т.7 (перевидання: Грушевський М. Твори у 50-и томах. – Львів: Світ, 2003. – т. 5, с. 68 – 83)

Немає коментарів:

Дописати коментар