понеділок, 17 грудня 2018 р.

Декрет Кам’янецького земського суду за позовом книшинського старости Томаша Замойського до брацлавського і вінницького старости Валентия Александра Калиновського у справі про неповернення останнім позивачеві підданих, які втекли з села Довгівців у містечко Могилів. Листопад 1610, Кам’янець

Оригінал: ЦДІАУК, ф.37, оп.1, спр.31, акт 519;
ОпублікованоКрикун М. Місто Могилів над Дністром у XVII ст. // Подільське воєводство у XV-XVIII століттях. - Львів, 2011. - с.364.

Kalinowskiego cum Zamoyski dilatio

In causa coram judicio praesenti terrestri camenecensi vertenti inter magnificum Thomam Zamoisky, capitaneum knyszynensem, actorem, et magnificum Valentinum Alexandrum Kalinowsky, braclaviensem vinnicensemque etc. capitaneum, cittatum, ideo, quia ipse actori non vult neque curat de bono esse extradere laboriosos Marko Sereda, Semak, eius filium Hawrylecz, Fedor Petryk filium, subditos et cmetones actoris proprios, de villa Dolhowcze, ad Szarogrod pertinenti, cum uxoribus, pueris, pecoribus, peccudibus et tota supellectili domestica ad oppidum ipsius, Mochilow nuncupatum, profugos et ibidem commorantes, cittatione taxae ratione unius cuiusque subditi seorsive quingentarum marcarum peccunie collationis continentium latiori. Terminum hodiernum, ex cittatione promanatum, parte ultra pro attentante controvertenteque, judicium praesens terrestre camenecense, eo attento, quoniam a cittato probatum est litteris exempticis, ipsum esse servitio militari Reipublicae in Moschovia occupatum atque in exercitu Regni mereri, ideo causam in suspenso fieri debere decrevit atque earn suspendit ad duodecim septimanas, immediate ellabendas post eiusdem exercitus Regni dimissionem, post quam ac duodecim septimanarum expirationem partibus utrisque terminum peremptorium in terminis terrestribus camenecensibus post earundem duodecim septimanarum expirationem proximo celebrandum, ad ulterius in ea causa, prout de iure venerit procedenda, conservavit.



Немає коментарів:

Дописати коментар