субота, 30 листопада 2019 р.

Король Сигізмунд ІІІ Ваза на прохання воєводи Київського Станіслава Жолкевського дарує містечку Деражня магдебурзьке право. Варшава, 9 квітня 1614 року

Копія: AGAD. - MK. - Sygn.157. - f.47v-49;
Публікація: АЮЗР. - ч.8. - т.2. - №16. - с.21-22.
Заголовок копіїста: Oppidum Darazno in capitaneatum Barensibus et praerogativis civilobus donatur.



In nomine Domini. Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Sigismundus Tertius etc. Significamus etc., quod cum expositum nobis esset nomine magnifici Stanislai Żółkiewski pallatini Kiiovie, exercituum ducis barensisque capitanei, oppidum Derazno, in capitaneatu Barensi de novo erectum, maiore in dies populi confluente frequentia augeri ac firmari, supplicatum quoque, ut quo tutius et commodius ex his initijs ad validiora incrementa perveniret, novis oppidanis de libera locationis oppidi facultate praerogativis jurium et immunitatum provideremus. Cum autem nihil aeque regium iudicemus, quam ea ratione dominijs, imperio nostro subiectis, prospicere, quae publicum ornamentum et communem salutem civium concernit, legum potissimum et communitatis vinculis stabilita ea esse volumus, ut hoc pacto et licentiae impetus per ordinatam legum authoritatem retunderentur, et hostium insultus atque incursiones communitatis beneficio reprimerentur. Quodsi caeteris omnibus in locis id apprime florere exoptemus, tum in iis vel maxime, quae finitimis hostibus vicina praedaeque ac rapinae flagitiosorum quorumvis obnoxia, nonnisi legibus et frequenti habitantium manu a publica vi et iniurijs privatorum vindicari possunt. Insistendum itaque huic supplicationi duximus et concessa libera locationis praedicti oppidi facultate, eidem omnibusque civibus et incolis jus theutonicum seu maydeburgense, quo omnes nostrae civitates, potissimum vero in finibus Podoliae sittae utuntur, damus et conferimus praesentibus literis nostris, removentes a praedicto oppido eiusque incolis omnia jura terrestria polonica, modos et consuetudines universas, quae jus tbeutouicum perturbare solent, eximentesque praedictum oppidum Derazna ac oppidanos, cives, incolas et suburbanos eius presentes et futuros vigore praesentium literarum perpetuo et in aevum ab omni jurisdictione et potestate omnium et singulorum regni et dominiorum nostrorum pallatinorum, castellanorum, capitaneorum, judicum, subiudicum et quorumvis officialium et ministerialium eorundem, ita ut coram ipsis aut coram aliquo ipsorum vicesgerentium pro causis tam parvis, quam magnis, et quibusvis excessibus citati, parere vel respondere et ob nonparitionem et condemnationem quamcunque paenas persolvere minime tenebuntur, sed coram advocato suo pro tempore existenti jure theutbonico respondebunt. Advocatus vero coram nobis et judicio nostro nonnisi eodem jure tbeuthonico omnibus de se querentibus respondere tenebitur et debebit. In causis vero tam civilibus, quam criminalibus, seu capitalibus, puta furti, homicidij, membrorum mutilationis, incendij et quorumvis delictorum et maleficiorum, excessuum et criminum omnium, eidem advocato pro tempore existenti cum scabinis et juratis oppidi praedicti nonnisi jure theutbonico, secundum formam et dispositionem ipsius, plenam damus facultatem audiendi, iudicandi, cognoscendi, sentenciandi, corrigendi, condemnandi, plectendi tenore praesentium mediante. Quod quidem oppidum ijs juribus, libertatibus et praerogativis gaudebit, quibus alia oppida in confinio Podoliae sitta, utuntur . et gaudent, salvis nihilominus fructibus, commodis, censibus, proventibus et reditibus, ex antiquo ad capitaneatum Barensem pendi solitis, nostrisque juribus regalibus. Quod ad notitiam omnium et singulorum, quorum interest, deducimus, mandantes omnibus, ut praedictum oppidum Derazno eiusque incolas jure tbeuthonico seu maydeburgensi libere uti et gaudere sinant neque eos quempiamve eorum alia jurisdictione tam terrestri quam alia quavis, ad eos minime spectante, a qua omnes exemimis et eximimus, impediant, sed in eorum foro civili, si quando cui opus fuerit, contra quemlibet eorum actiones suas prosequantur, neque eorum iura et praerogativas, a nobis sibi concessas, violari aut aliqua in re labefactari tam per se, quam per submissas personas faciant, pro gratia nostra etc. In cuius rei fidem praesentes, manu nostra subscriptas, sigillo regni communiri mandavimus. Datum Varssoviae die nona mensis aprilis anno Domini millesimo sexcentesimo decimo quarto, regnorum nostrorum — Poloniae vigesimo septimo, Sueciae vero anno vigesimo primo. Sigismundus rex