Копія: AGAD, tzw ML, IV B, 17, f.11v.
Sigismundus Augustus, dei gratia rex Poloniae etc. Significamus presentibus litteris, quorum interest universis que expositum est nobis generosum Hieronimum Lanczkorunski de Brzezie, capitaneus Skalensis, villam desertam Liethowo Dworziscza dictam ad capitaneatum Skalensi per tenendum nobili Stanislao Dobek, resignasse ac possessione eius eidem tradidisse; suplicatumque nobis est, ut nos quoque ad eam rem consentire dignaremur, nos itaque suplicationem eiusdem annuendo in ipsam prefate ville nostre resignationem consensimus ipsumque nobilem Stanislaum Dobek in eiusdem ville possessione reliquimus et conservamus, reliquimusque conservamus presentibus litteris ad vite eius extrema tempora.
Pomitendum verbo nostro regio pro nobis et serenissimis successoribus nostris, quod quo ad ipse nobilis Stanislaum Dobek vexerit nemini subditorum nostrorum status et conditionis cuiuscunque nos et suctessores nostros villae praedictae Lethowo Dworziscza de manibus ipsuis redimere per misuros. Sed neque nos ipsos suctessoresque nostros pro mensa fisco coquina alioque necessitate nostra redempturos mortuo vero eo possessio ipsiu ville ad nos reddibit pleno jure, juribus nostris ibidem semper salvis permanentibus.
In cuius rei fidem et erident testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum.
Datum Piotrkovie feria secunda post Dominica Palmarum proxima, anno Domini milessimo quingentessimo quinquagessimo secundo.