неділя, 10 червня 2018 р.

Король підтверджує містечку Черче магдебурзьке право, що було надане цьому місту раніше, в 1578 році, та встановлює два ярмарки на рік - на св.Бартоломея та св.Трьох Королів. Варшава, 21 лютого 1609 року

Копія: AGAD, MK 154, f.12;
Заголовок: Approbatio iuris theutonici oppido Czercz.


Sigismundus III, significamus, quia nos ad intercessionem Reverendi in Christo Patris Domini Ioannis Andreae Pruchniczki Episcopi Camenecensis Abbatis Sieciechoviensis sincere nobis dilecti pro incolis oppidi Czercz dicti Episcopatus illius in terra Podoliae et districtu Camenecensi siti, apud nos factam, cupientesque illam regionem quam populosissimam esse, ut Tartarorum frequentissimis excursionibus facilius resistat, Privilegium huic oppido piae memoriae a D. Stephano Rege praedecessore nostro Leopoli feria sexta ante festum S. Ioannis Baptistae proxima Anno Domini Millesimo quingentesimo septuagesimo octavo datum et concessum autoritate nostra Regia confirmamus, ratificamus et approbamus: in quo ius Teutonicum seu Maideburgense tribuitur, et nundinae annales binae, prima pro festo Sancti Bartholomaei, et altera pro festo Trium Regum statuuntur...

...Datum Varsaviae die XXI Februarii Anno Domini M.DC.IX. Regnorum nostrorum Poloniae XXII, Sueciae vero anno XV. Sigismundus Rex Dobrogostius Brathowski

Немає коментарів:

Дописати коментар