Публікація: Barąc. S. Rys dziejów zakonu kaznodziejskiego w Polsce. Tom 1. Lwów, 1861. – s.413-415.
Stanislaus Golski, terrarum Russiae palatinus, capitaneus Barensis, dominus et heres in Czartkow et Podhajce. In nomine Domini amen. Quoniam facta mundi subito deterfit oblivio nisi ea literarum soliditas et adnotatio eviternae comendet memoriae, ideo nos animo revolvendo omnia esse a Deo facta propter hominem, homo autem propter colendum sanctum nomen ejus. Videntes in his oris schismate refertis summopere necessariam esse cultus divini propagationem, cum jam sortes villarum utriusque Szmankowce medietatum majorem, seudimidium quod nos tenuimus et tenebamus haereditate juridica et eorum bonorum in possessione pacifica tot annis fueramus, una cum stagnis alias stawy sic apellatis primo Mlynski, altero przy Dworze, tertio Kammienny, quarto Maciejowski, quinto Demianowski. Generosus autem magnificus dominus Stanislaus Lanckoronski de Brzezie partem contra meas duas medietates seu dimidium villarum utriusque Szmankowce, magnifici Joannes et Nicolaus Potocci de Potok alteram sejunctam disparatam divisam ab hisce meis duabus partibus seu sortibus a domino Lanckoronski haberent et possiderent, ego supranominatus Stanislaus Golski pal. ter. Russ. capit. Baren. dominus et haeres in Czartkow et Podhajce partibus sancti Domini peregrinantibus propter Christum inter infideles, ac congregationi Russiae dictae s.Hyacinthi, prout est distincta contra provinciam Poloniae juxta privilegia eorum, primum Laticoviae fer. 5 post s. Jacobi Apostoli proxima anno Domini 1609 una cum esia dicata s.Stanislao et B. Mariae Virgini muratam et depictam in Czartkow civitato muris bonis, ac in normam beretisacerdotis juxta viam publicam versus Jazlowiec ccivitatem Jagielnica, Bialoboznica eundo in fundo exarea publica in modum crucis factam usdem praedictis patribus inscripsissemus et donaremus, quae donatio et inscriptio in acta terria Camenecen. lpre juxta jus competente cum sua intromissione importata et translata est feria 6 post s. Agnetis virginis et mart anno 1610.
Visum est nobis insuper propter incursionem scythicam quo suorumque subditorum de villis propriis, ne depredarentur ab hostibus fidei praedictum seu memoriae asylum dare, donare, tradere et concedere in longum usque ad fluvium Sereth et ad latum montem, ubi arx muro cineta est et constructa praemissis subditis seu laboratoribus quorum casae et horti observitia arcis donata sunt, immediate in fundo alias dicto Rakajowa pasieka seu sarepta contra, quam ex opposito lupularium alias Chmielnik iisdem patribus juxta nosirumimmediate lupularium concessimus et concedimus et donavimus ita longum et latum ut neque Bile versus civitatem, neque versus nostrum horreum descendendi aut protendi ausum fuerit.
Insuper eisdem dilectisimis pp. s. Dominici in silvis omnibus haereditariis nostris incisionem liberam, jam pro foci tum pro aedeficiis ejusdem conv. sed in hac parte maxima usi sumus consideratione ad majorem commoditatem cultus divini ad ad praefatam esiam conrumq. Czartkovien s.Stanislai donavimus et dedimus, prout de facto damus et donamus praedictis pp. ff. ex congregatione, domum in eadem civitato Czartkow pro organario seu musiciis inhabitandam in possessionem rr. pp. in perpetuas aeternitate, eam liberam facientes, et qui hanc inhabitaverint ab omnibus oneribus arcis seu aulao et civitatis censibus angariis, subjectionibus, ex lignis constructam in ipso circolo civitatis alias w rynko ad plagam meridionalem ex una parte Staphano Rutheno ex altera perfido Judaeo Jcyk contiguam seu secundam a vie publica, quae est versus Szmankowce unum habentem hipocaustum et duas cellulas ita longe et late, prout ipsi cives fundum occuparunt et tenent Deprentes S.R.M. DD. Sigismundum tercium regem Poloniae et successores illius senmos ac totum senatum regni Poloniae nemque omnes reverendissimos dominos episcopos ejusdem regni pro tempore existentes ac magnificos illustres palatinos his terris et oris vicinos, cui haec bona mea data tradita […] Praedicatoribus inscripsi, eadem serenissimae M. regiae inscribo, do, dono et trado, prout de facto facio et hismeis praesentibus me fecisse testor, sperantes nullam hac in re injuriam tam a S.R.M, quam a toto illustrimo senato Poloniae praedictos pres ac fres conv. Czartkow. Ord. Praed. habituros.
In quorum fidele testimonium his manum meam apposui et sigillum affixi. Datum in oppido Czartkow, die vegesima secunda, februarii anno a reparatione generis humani millesimo sexcentasimo decimo.
Hoc privilegium intabulatum ex juxta decretum in sesione cars. reg. comisionis tabularis Leopoliensis die 10a novbr 1780 facta die 24a aprilis 1781.