Регеста: AGAD, MK S 29, s.55;
Публікація: AGZ I, №LXXVIII;
Augustus tertius Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithvaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae, Samogitiae, Kijoviae, Wołhyniae, Podoliae, Podlachiae, Livoniae, Smolensciae, Severiae, Czerniechoviae, nec non haereditarius dux Saxoniae et princeps elector significamus praesentibus literis nostris, quorum interest universis et singulis: quia nos annuendo supplicationi Antonii Michaelis Potocki, palatini bełzensis. Suae regalis majestatis charissemae consortis nostrae marschalci faciendum esse duximus, ut ejus oppido haereditario Husiatyn in palatinatu Podoliae, terra vero Camenecensi sito et jacenti nundinas binas magnas concederemus, uti quidem praesentibus concedimus damus et instituimus, et quidem proximas pro festo Nativitatis sancti Joannis baptistae juxta ritum latinum, alteras pro festo sancti Michaelis archangeli, utrasque per quator septimanas duraturas, pro quibus nundinis, supra expressis, liberum esse volumus omnibus cujusvis generis sexus et conditionis hominibus, mercatoribus, arcificibus tam domesticis, quam exoticis, cum frumentis, mercibus rebusque suis ad victum aut negotiationem pertinentibus venire in eiusque quae illis visa fuerint emere, vendere, res pro rebus mercibus commutare et alia omnia honesta et licita negotia peragere et tractare, omnibusque eo venientibus et exinde redeuntibus liber et secursus adventus et recessus parete omnino debet, nisi forte tales sint, quos jura publica fovere non permittunt, quod omnibus quorum interest ad notitiam deducimas et mandamus, ut praesentes literas nostras observent memoratumque oppidum circa praesentes literas nostras conservent et manuteneant, conservareque et manutenere audeant pro gratia nostra, in quorum fidem praesentes manu nostra sigillo regni communiri jurissimus. Datum Varsaviae die 5, mensis decembris anno Domini MDCCLIV, regni vero nostri XXII anno. Augustus rex. Locus sigilli minoris cancellariae regni. Joannes Kłossowski, canonicus cathedralis Premisliensis suae regiae majestatis sigilli regni sacretarius m.p. Pro cancellariatu illustrimi excellentissimi et reverendissimi domini Michaelis comitis de Granow Wodzicki, decani cathedralis Cracoviensis, abbatis aommendatarii Cervensis et Clarae Tumbae, procancellarii regni sigillatum. In casto camenecensi, feria secunda post dominicam Ramis palmarum proximam, anno Domini millesimo septingentessimo quinquagesimo quinto.