понеділок, 25 липня 2022 р.

Король Польщі та Угорщини Владислав ІІІ об’єднує подільські староства в одне і надає генеральне староство подільське Теодорику з Бучача, каштелянові кам’янецькому, винагороджуючи його таким чином за заслуги в часи посольства до татарського хана. Буда, 29 вересня 1442 року

Розширена регеста: AGAD, AZ 32, s.935-936 (чистопис s.931-932);
Публікація: Kurtyka Janusz Nadanie starostwa podolskiego Teodorykowi z Buczaczа w 1442 roku // Annales academiae paedagogicae Cracoviensis. Studia historyczna III, 2004, s.94;
Заголовок: Bona capitanearus Podoliae

1442 Litterae Vladislai Hungariae, Poloniae regis, quibus magnifico Theodorico de Buczacz castellano Camenecensi pro seruitiis patris et sibi circa defensionem terrarum Russiae et Podoliae hostibus regiis Tartaris viriliter se opponendo prestitis et propter sumptus in legationem de pace perpetua ad cesarem Tartarorum in partes remitissimas, et in itinere ab eodem cesare cum eius nuntio ad Vladislaum in Hungariam usque suscepto factos propterque defensionem commodiorem capitaneatus Podoliae, qui in multos particulares capitaneatus diuisus magis hostium depredationibus esset obnoxiusm eundem capitaneatum vnit et Theodorico castrum et ciuitatem Camyanyecz ac totum capitaneatum Podoliae generalem cum villis Mukarow inferiori, Cadrowcze, Knyehinyn, Hostolow, Ormyani cum facultate castri et ciuitatis in ea locanda, oppidum Letyczow cum villis Cariczincze, Horbaschow, Vyenikowcze, Holensczow, Virbka, Hanna, Bereznaya et oppido Pawa, villam Row cum villis Iwankowcze, Komarowcze et Chonna area sub silua Szary iacente, Holiszincze, oppidum Jolthuschcow cum villis Truchonowcze, Drobischowcze, Thymankowcze, ambas villas Alczidayow inferiorem et superiorem, Oszaryncze, castrum Chmyelnik cum villis pertinentibus, castrum et oppidum Skala cum villis Pyatniczany, Zachucowye, Lonanowcze cum appendio Virzchnyacowcze et cum eius quatuor villis, tum in pecunia obligatis, castrum et oppidum Bakota cum villis pertibentibus, bona Myedzibosz cum toto districtu attribuit et in iisdem omnibus bonis cum censibus, theloneis, magnis et parvis exactionibus terrestribus, lacubus, molendinis, emolumentis, stagnis, syluis, mellificys, venationibus, coherentys ad solutionem tenendis, ipsi 700 marcas cum rex in Hungariam iret in argento facto ab eo acteptas et 1600 generoso Derslao Vlostowski et 450 nobili Stiborio de Komorniki pro rege dandas et 1300 marcas pro seruitiis susuprascriptis. Data ipsi facultate inscribendi 50 marcas cui veller in eodem capitaneatu et reparatione castri vel edificatione noui, quod tunc propter negligentiam superiorum capitaneorum ruginam minabatur commissa, ut eius expanssae arbitrio octo virorum bonorum vtrinque editorum estimarentur et praetium aestimationis cum aliis summis capitalibus solueretur, ac in triennium ducentis marcis pro quolibet anno promittendis munusculis caesari Tartarorum amiciciae continuandae causa assignatis, quorum deinde elapso triennio Theodoricus de suo mitteret, stationibus dum rex in Podoliam venerit salvis. Budae, sabbato die Michaelis. Relatio Petri de Sczekoczyn Regni Poloniae vicacancellarii, cum sigillo paruo minimo.

Немає коментарів:

Дописати коментар