Копія: AGAD, tzw.ML, IV B, Sygn.17, f.149-150;
Публікація: ZDMłp, cz. 8, nr 2200, s. 30-31.
Wladislaus Dei gratia rex Plonie, Lithwanieque peinceps supremus et heres Russie etc. significamus tenore presencium, quibus expedit, universis presentibus et futuris, quomodo attentis fidelibus obsequiis, nobilis Warcislaus de Danilkowcze noster fidelis quibus nobis agens pro defensione terrarum Podolie ab incursu paganismi placere meruit et in futurum plus poterit complacere, volentes igitur ipsum ad huiusmodi servicia nostra plus efficere obligatum sibi villam nostram Knehynyn in districtu Camenecensi sitam in quadraginta marcis monete et numeri Polonicalium quadraginta octo grossos in quamlibet marcam computando et quam villam in aliis nunc tenet pecuniis damus tenendam et donamus per presentes ad tempora vite sue cum omnibus utilitatibus, fructibus, censibus, redditibus, proventibus et obvencionibus universis quomodolibet ad ipsam villam pertinentibus habendam, tenendam, utifruendam et possidendam pacifice et quiete, quamdiu vita fruetur. Quo tamen defuncto solutis suis successoribus legittimis predictis quadraginta marcis et aliis pecuniis per litteras partris nostris inscriptis dicte ville (possessio) ad nos et ad successores nostros dewolvere (debeat) pleno iure ita tamen, quod ibi debet facere residenciam personalem; iuribus eciam nostris regalibus semper salvis. Harum quibus sigillum nostrum est appensum testimonio litterarum. Datum in Pyotrkow, feria sexta ante Thome, anno Domini millesimo quadringentesimo xxx octavo.
Ad relacionem magnifici Johannis
de Coneczpole Regni Polone
cancellarii.



Немає коментарів:
Дописати коментар