Actum in castro Camenecensi Podoliae, sabbato post dominicam Reminescere Quadragesimalem proximo, anno Domini millesimo sexcentesimo quadragesimo sexto.
Generosa Mrozowicka, relicta vidua villam Borziakowce magnifico Lanckoronski donat.
Generosa Catharina Podlodowska, olim generosi Nicolai Podlodowski, filia, primarum olim generosi Joannis Odolinski, secundo vero nuptiarum olim generosi Pauli Mrozowicki, tribuni et vicecapitanei Trembovliensis, consors relicta vidua, sana recedendo recognovit.
Quia ipsa bona sua propria et haereditaria, videlicet totam et integram villam Bordziakowce in districtu praesenti Camenecensi consistentem cum omni bonorum eorumque jure dominio proprietate, propinquitate, tituloque haereditario omnibus et singulis utilitatibus, fructibus, proventibus, redditibus, attinentiis et pertinentiis, tum agris, pratis, campis, silvis, gaiis rubetis, nemoris, indaginibus, stagnis, piscinis, piscinulis, torrentibus, paludibus, apiariis, molendinis nec non subditis, cmetonibus, hortulanis, inquilinis certarumque laboribus, censibus, decimis, dationibus, tributis, commodis emolumentisque, generaliter universis, nihil pro se, suis successoribus, aut quopiam alio ex praemissis eisdem bonis reservando seu excipiendo.
Jam ex nunc et defacto magnifico Stanislao in Brzezie Lanckoronski, Scalensi etc. capitaneo et ipsius successoribus dedit, donavit, inscribit et resignavit.
Intromissionem ex nunc admittit tuitionem generalem cavet sub damnis terrestribus. Pro quibus forum sibi coram officio praesenti ad respondendum assignat.
M. Wirzbowski imieniem Jey Mci pani woyskiey zeznawaiąncey, jako proszony priiaciel podpisuię się.
* * *