Копія: AGAD. - MK. - Sygn.23. - f.494;
Регеста: MRPS. - p.IV. - №521;
Опублік.: ЗНТШ. – Львів, 1896. – Т. XI. – С. 1 – 2;
Sigismundus etc.
Significamus etc., quia habentes commendatam virtuten fideique integritatem famosi Pyotrassek, civis theoloneatorisque camenecensis, fidelis nostri dilecti, sibi de certa sciencia et singulari gratia regiis nostris – summas peccuniarum, in villa seu vastitate Crogulcze, in terra Camenecensi sitta, sibi per olim fraternam maiestatem Alexandri regis inscriptas et obligatas, simul ac tenutam ipsius discreto Hrehorey, poponi et ritus ruthenici in civitate Camenecensi vicem gerenti, genero suo, inscribendum et resignandum consenciendum et admittendum duximus, consentimusque et admittimus presentibus, ita tamen, quod summe peccuniarum non excedant summas, in litteris originalibus super villam predictam concessas, descripte (sic), admittentes villam seu vastitatem predictam per dictum Hrehorey poponem et suos successores legittimos tenendam, habendam, utifruendam pacifice et quiete possidendam, usque ad redempcionem per nos vel successores nostrоs faciendam, qua facta possessio ville seu vastitatis prefate revertectur ad nos pleno jure, juribus et stacionibus nostris semper salvis, – harum, quibus sigillum nostrum est subappensum, testimonio litterarum. Datum in convencione Pyotrkoviensi generali feria sexta ante Ramis palmarum anno Domini millesimo quingentesimo nono, regni nostri anno tercio