Копія: AGAD, MK 57, f.36v;
Регеста: MRPS IV/1, №6321.
Заголовок копіїста: Facultas erigendi oppidum Thalaphusow concesit
Регеста: MRPS IV/1, №6321.
Заголовок копіїста: Facultas erigendi oppidum Thalaphusow concesit
Anno et loco quibus supra, feria secunda post dominicam Oculi proxima. Sacra regia m[aies]ta[ti]s dedit facultatem nobili [Georgio] Thalaphus de villa sue haereditaria Kumanow in terris Podoliae et districtu Camenecensi sittum, oppidum eius nominis Thalaphussow locare et fundare. Preterea jus theutonicum eidem oppido dedit, ac insuper tria fora: unum septimanali feriis sextis; duo vero annalia: unum videlicet pro festo sanctorum Petri et Pauli apostolorum, aliud vero pro festo sancti Andrea apostoli. Litterae extradite in forma cancellariae solita.
Relatio magnifici Pauli de Volia r. P. cancellarii