четвер, 30 квітня 2026 р.

Мацей Подфіліпський заставляє свого підданого Василя Солотлінку із села Залуччя шляхтичу Яну Сломовському за 100 злотих. Теребовля, 26 листопада 1607 року

Оригінал: ЛННБ ім.В.Стефаника, ф.141, оп.1, спр.2067.

Actum in Castro Trembowliensi, Feria Secunda in Crastino Festi Sanctae Catharinae Virginis Anno Domini Millesimo Sexcentesimo Septimo, Coram Generoso Stanislao Pirzynski Vicecapitaneo Castrensi Capitaneali Trembowliensi Judiciario.

Comparens personaliter coram Officio et Actis praesentibus Castrensibus Capitanealibus Trembowliensibus Nobilis Mathias Podfilipski in Zatucze Haeres olim Generosi Andreae Podfilipski filius, a quibus foro et jurisdictione suis quibusvis propriis et competentibus recedendo et eisdem renuntiando, Huic autem Castrensi Capitaneali Trembowliensi Jurisdictioni se hucusque et bona sua omnia quo ad hunc actum attinet incorporando, mente et corpore sanus existens, palam, publice, manifeste, sponte, verbis expressis et apertis recognovit.

Quia bona sua, videlicet Cmethonem suum proprium Laboriosum Basil Solotlika dictum possessionatum in villa Zalucze residentem, cum omni eiusque Wasil subditi jure, dominio, proprietate, censibus, decimis, dationibus ac universis in genere proventibus et utilitatibus quibusvis, nullo ex eo proveniente sibi pro se et successoribus suis excepto vel reservato, prout ipse solus tenuit et possedit, et prout se tenebat, in summa Centum Florenorum pecuniae monetae et numeri polonicalis, a Festo Sancti Andreae Apostoli proxime praesentis ad aliud simile Festum Sancti Andreae Apostoli immediate venturum, obligat et oppignorat Nobili Joanni Slomowski et ipsius legitimis successoribus.

Et in defectu pro tunc exemptionis, extunc ad aliud simile Festum Sancti Andreae Apostoli praeventurum et sic de anno ad annum, annis sese continue et immediate sequentibus, usque ad exemptionem et summae praefatae Centum Florenorum pecuniae polonicalis plenariam integram et indivisam persolutionem per ipsum Slomowski et eius posteros.

Bona eadem praesentia sibi obligata tenendi, habendi, possidendi, quieteque et pacifice utifruendi modo tamen a nomine obligati. In quem quidem Subditum seu Cmethonem modo suprascripto obligatum admittit iam ex nunc eundem Slomowski et eius successores, intromissionem realem cum actuali pacifica possessione per Ministerialem et Nobiles duos quos sibi elegerit, qui ab Officiis dabuntur vigore praesentis Inscriptionis Obligatoriae capiendam, quam dum acceptaverit possessionem

apprehendere voluerit, eandem Praenominatus Recognoscens nullo modo [...] eam per quasvis submissas et subordinatas personas suas denegare, possessionemque acceptam et apprehensam impedire, sive in ea praefatum Dominum ipsum et ipsius successores in eodem Subdito apprehenso obligato ab omni impetitione juridica quarumlibet personarum, sexus, status et conditionis cuiusvis existant, ipsum et eius successores in praemissis impedire, in omni judicio et officio [...] toties quoties opus fuerit nulla obstante praescriptione terrestri jure defendere, evincere, liberare, intercedere, nec non subditum eundem ab omnibus juribus, inscriptionibus prioribus et posterioribus, perpetuis et temporaneis, quibuscunque evictitatibus, nominibus, tam cautionibus et contestationibus seu arrestationibus generaliter universis in eundem subditum importatis et importandis, luere denique et perferre.

Processusque juris omnibus super eodem modo quovis perductis et eum afficere emundare, liberum facere et exonerare, ipsumque Slomowski indemnem reddere debebit et tenebitur, prout se de omnibus generaliter bonis suis inscribit et obligat et successores suos ad id adstringit, et onerat idque sub Vadio Summae suprascriptae Simili Centum Florenorum pecuniae polonicalis per se et successores et bona sua omnia benevole assumpto.

Caeterum idem Innosus Recognoscens Podfilipski se cum successoribus super omnia generaliter bona sua inscribit et obligat eidem Slomowski et eius posteris, Inscriptionem praesentem ut debito robore firmetur ex his Actis Castrensibus Trembowliensibus ad Acta Terrestria Camenecensia infra decursum unius Anni transferre et transportare, sua personali recognitione approbare, nec non circa eandem transportationem Inscriptionis praesentis Nobilem Evam Bezwozniczka consortem suam, sive in eventum mortis ipsius successores legitimos cum duobus illius amicis de linea paterna proximioribus ad consentiendum peremtoria Inscriptione praesenti obligatoria de juribus eius reformatinis et aditialibus, sive quibuscunque aliis a marito suo receptis alio habito ad Acta eadem Terrestria Camenecensia.

[...] ubi praesens Inscriptio transportabitur personaliter statuere et adducere. Idque sub simili et speciali aliorum Centum Florenorum Vadio, pro se, successores et bona sua omnia libere praesentibus assumpto, in quo vadio solvendo praenominatus recognoscens Juris eius Slomowski et successoribus ipsius succumbet et posteri ipsius succumbant.

Quibus praemissis non satisfacient etiam nulla poena statuti nec praescriptione terrestri aut aliis quovis modo et beneficio juris evidet. In omnibus autem et singulis praemissis quae sunt complenda, non complendo vadiumque vel vadia exinde solvendo quoties se praenominatus Recognoscens aut eius posteritas sua huic Slomowski sive eius successoribus citare permiserit.

Idnes foro suo quovis proprio ut supra amisso coram Officio Castrensi Capitaneali Camenecensi Podoliae cui se praesentibus quoad respondendum et juri parendum subjicit et incorporat in primo uti peremtorio citationis termino stare, juri parere, respondere, Inscriptioni huic ne pro iis omnibus pro quibus citabitur ab hoc Officio non recedere in toto satisfacere, et omne quod judicatum fuerit debebit et tenebitur.

[...] posteritate sua de omnibus bonis suis submittit peremtoriis omnibusque controversiis exceptionibus, protestationibus, evasionibus, monitionibus, appellationibus et earum prosecutionibus, immunitatibus et legalibus quibusvis impedimentis, quotquot de jure et consuetudine dari et concedi solent procul repulsis et nullo penitus modo judiciario et extrajudiciario excogitato et excogitando. Se contra praemissa omnia in omni instantia ad gradu juris tueri ac protegere sub sua et suorum successorum amissione totius causae nulla in praemissis Terrestri praescriptione obstante.

Ex Actis Castrensibus Capitanealibus Trembowliensibus Extraditum. 
Correxit Holubowicz.

Переклад:

Діялося в замку Теребовельському у понеділок, наступного дня після свята Святої Катерини Діви, року Божого 1607. Перед шляхетним Станіславом Піржинським, підстаростою замковим і суддею теребовлянським.

Поставши особисто перед урядом та цими актами замковими капітанськими теребовлянськими, благородний Мацей Подфіліпський, дідич у Залуччі, син покійного вельможного Андрія Подфіліпського. Відступаючи від своєї власної та належної юрисдикції і відмовляючись від неї, він підпорядковує себе та все своє майно теребовлянській замковій юрисдикції. Будучи здоровим духом і тілом, прилюдно, явно та добровільно визнав наступне:

Що майно своє, а саме власного підданого, працьовитого Василя Солотліку (Basil Solotlika), який проживає в селі Залуччя, з усіма правами на нього, власністю, чиншами, десятинами, даниною та всіма іншими доходами й користями, нічого для себе та своїх наступників не застерігаючи, — так, як він сам ним володів, — за суму 100 польських флоринів (золотих) від свята Святого Андрія Апостола найближчого до свята того ж Святого Андрія наступного року, віддає в заставу благородному Яну Сломовському та його законним наступникам.

У разі невикупу в цей термін, застава продовжується від свята до свята, рік за роком, аж до повної виплати вищезгаданої суми у 100 польських золотих паном Сломовським або його нащадками.

Він [Сломовський] має право це майно тримати, мати, володіти ним та мирно й спокійно ним користуватися на правах застави. У володіння цим підданим (кметем) вищеописаним способом він вводить пана Сломовського та його наступників через возного та двох шляхтичів, яких той собі обере.

Визнавець (Подфіліпський) жодним чином не може перешкоджати у прийнятті володіння, а також зобов'язується захищати Сломовського та його наступників від будь-яких юридичних зазіхань з боку третіх осіб будь-якої статі чи стану. Він обіцяє очистити це право від будь-яких попередніх чи наступних записів, арештів та обтяжень. У разі невиконання цих умов Подфіліпський зобов'язується виплатити штраф у розмірі ще 100 польських флоринів.

Крім того, вищезгаданий Подфіліпський зобов'язується протягом одного року перенести цей запис із цих теребовлянських замкових книг до Кам'янецьких земських книг та підтвердити його особистим визнанням. Також він зобов'язується представити для згоди на цей правочин свою дружину, благородну Єву Безвозніцьку (Eva Bezwozniczka), або (у разі її смерті) її законних наступників разом із двома найближчими родичами по батьківській лінії.

У разі невиконання зобов'язання щодо дружини він також погоджується на спеціальний штраф у розмірі 100 золотих.

Для вирішення будь-яких суперечок за цією угодою сторони визнають юрисдикцію Кам'янецького замкового уряду, куди Подфіліпський обіцяє з'явитися за першим позовом, відмовляючись від будь-яких апеляцій, протестів чи законних перешкод. Жодна земська давність (прескрипція) не може стати на заваді виконанню цих умов.

Видано з книг замкових теребовлянських. 
Перевірив: Голубович.



Немає коментарів:

Дописати коментар