пʼятницю, 26 березня 2021 р.

Король Сигізмунд І дарує дідичним містам Станіслава Одровонжа, старости сандомирського, Сатанову та Рову, а також довколишнім селам, що до них належать, звільнення від поборів на 8 років. Краків, 17 березня 1532 року

Копія: AGAD, MK 47, f.293-293v;
Регеста: MRPS, IV, №16359;
Публікація: АЮЗР, ч.8, т.1, №XLIII, с.63-64.
Заголовок: Libertas oppidis Sathanow et Row.


Sigismundus etc. significamus tenore praesentium quibus expedit universis, quia nos supplicationibus generosi Stanislai Odrowansch de Sprowa capitanei sandomiriensis ac quorundam consiliariorum nostrorum, nobis factis, benigne annuentes, volentesque, ut oppida ipsius Sathanow et Row dicta, in terra Podoliae sita, necnon villae, ibidem circumcirca adjacentes et ad eadem oppida spectantes, quae una cum eis ipsis oppidis incursionibus infidelium thurcorum et tartarorum jam pridem desolatae et in meram solitudinem redactae sunt, dandam et concedendam duximus omnibus et singulis eorundem oppidorum et villarum, ad illa spectantium, incolis libertatem nostram ab omnibus et singulis contributionibus, exactionibus ac solitionibus civilibus, schoss et czopowe dictis, et generaliter ab universis et singulis proventibus et obventionibus, nostris et reipublicae regni nostri, institutis et instituendis, quocumque nomine nuncupatis, nullis exeptis, ad decursum octo annorum, sese continue et immediate sequentium, a data praesentium literarum computandorum, damusque et concedimus harum resie literarum.
Quocirca tibi generoso Andrea Czermyenski, exactori terrae Podoliae moderno, et aliis exactoribus ejusdem terrae, pro tempore existentibus, mandamus, quatenus incolas dictorum oppidorum Sathanow et Row ac villarum, ad illa, ut praefertur, spectantium, quarum singulas haberi hic volumus pro expraessis, in hac libertate, per nos eis gratiose concessa, consevetis et conservari faciatis, ac quisque vestrum conservet pro gatia nostra.
Datum Cracoviae die dominico Judica anno Domini millesimo quingentesimo tricesimo secundo, regni nostri anno XXIV.

Relatio reverendi in Christo patris domini Petri,
episcopi cracoviensis et regni Poloniae vicecancellarii.

Немає коментарів:

Дописати коментар