Регеста: MRPS, IV, № 19849;
Публікація: АЮЗР, ч.8, т.1, №LV, с.85-86;
Заголовок: Privilegium Joannis Swiercz super villas Husiatin, Kotkowcze et Balwaniecz.
In nomine Domini, amen, etc. significamus rex etc. quia cum nobilis Ioannes Swiercz, contractu nobiscum initio, villam suam hereditariam Manikowcze nuncupatam, in districtu Camenecensi sitam, nobiscum et serenissima principe domina Bona, regina Poloniae, coniuge nostra, bonorum nostrorum Bar tenutrice, pro duabus villis nostris regalibus, videlicet Hussiatin et Cothcowicze, in eodem districtu sitis, promutasset, nos contractui eiusce permutationis satisfacientes actipientesque ab ipso nobili Swierz dictam villam Manykowcze, praedictas duas villas Hussiatin et Cothkowicze eidem Swierz et eius legitimis successoribus jure hereditario tituloque perpetuae ac irrevocabilis donationis ac comutationis dedimus, donavimus et contulimus damusque, donamus et conferimus perpetue et in aevum, tenore praesentium mediante, per ipsum Ioannem Swiercz et eius legitimam posteritatem praenominatas duas villas Hussiatin et Cotkowicze cum omnibus et singulis illarum utilitatibus, censibus etc. ac cum pertinentiis omnibus, nihil pro se reservando, tenenas, habendas, utifruendas et pacifice possidendas, perpetuis temporibus, jure haereditario, ac dandas, donandas, vendendas, commutandas, aliendas et ad beneplacitos quosvis usus convertendas.
Qui tamen Swiercz cum sua legitima posteritate tenebitur ad ea onera ex dictis bonis, quae alii nobiles in illo districtu commorantes obeunt. Etiam extunc eidem dedimus intromissionem per ministerialem terrestrem, quemqunque sibi elegerit.
Datum Cracovie sabbato ante Joannis Baptistae 1539. Relatio et subscriptio Samuelis Maczieiowski r.P. vicecancellarii.