Копія: AGAD, MK 209, f.417-417v.
Заголовок: Conservatio circa villam Latawa in capitaneatu
Camenecensi gg.Lanckoronskich coniugum.
Michael, Dei gratia rex Poloniae etc.
Significamus etc. quia nos singularem habentes rationem generosi Hieronymi de
Brzezie Lanckoronski succamerary Podoliae faciendum duximus, ut eundem circa
usum et pacificam possessionem villa deserta Latawa dicta ad tenutam Scalensem
ex antiquo spectantium in capitaneatu vero Camenecensi Podoliae consistentis
conservaremus et manuteneremus prout quidem ex plenitudine potestatis nostra
supplendo defectus quosuis si qui reperiri poterant, conservamus et manutenemus
presentibus literis nostris. Quam quidem villam Latawa dictam cum omnibus
agris, pratis, campis, sylvis, commodis et emolumentis antiquitus ad eandem
villam spectantibus, tumque cum subditis si gui sunt vel haberi possunt,
censibus, eorumque laboribus, taberna, molendinis, aliisque omnibus attinentiis
et pertinentiis ex antiquo servientibus, nullis penitis exceptis, tam
praedictus generosus Hieronymus de Brzezie Lanckoronski et generosa Joanna
Cetnerowa coniuges ambo in solidum coniunctim sive divisim tenebunt, habebunt
et possidebunt sive alteruter eorum superstes tenebit, habebit et possidebit ad
eztrema vitae suae sive alterius supertitis tempora. Promittentes nostro et
serenissimorum successorum nostrorum nomine non esse neque serenissimos
successores nostros ab usu et pacifica possessione praedicta villae Latawa
eiusdemque attinentiarum amoturos neque amovendi potestatem cuipiam daturos sed
salvum et inteorum jus advitalitium utrisque in solidum coniunctim sive divisim
conservaturos. Quod et serenissimi successores nostri praestabunt. Ratione cuius advitalitatis duplicem quartam proventuum
partem ex praescripto legum publicarum Ravam quottanis stato tempore inferre
tenebuntur. Juribus nihilomimis nostri, Reipublicae et eccclesiae catholicae
salvis manentibus.
In cuius rei fidem praesentes manu nostra
subscriptas sigillo regni communiri iussimus. Datum Varsaviae die XXIV mensis
decembris anno Domini MDCLXX, regni vero nostri primo.
Michael rex
Locus sigilli regni cancellariae minoris. Stanislaus Buzenski, gnesnensis varmiensis
canonicus regens cancellariae regni.