Регеста: MRPS. - P.IV. - №12271;
Копія: AGAD. - MK. - Sygn.31. - p.531-532;Заголовок копіїста: Adscriptio 250 florenorum ad priores summas castri et oppidi Skala, quibus redemit ad prefatum castrum advocatiam Skalen[..], predictus Stanislao Lanczkorunski.
Sigismundus
etc. significamus tenore presentium universis. Quia nos volentes generosum
Stanislaum Lanczkorunski de Brzezie, pincernam sandomiriensis et capitaneum
nostrum camenecensis indemnem et fecier[..] reddere de peconniis eius propriis,
videlicet ducentis et quinquaginta florenis per triginta grossos computatis,
que pro increment proventum castri nostri skalensi eius tenute in redemptio advocatie
oppidi nostri Skala de manibus providii Anthonii Herniig de mandato et ex
speciali commissione nostra ac iuxta taxationem seu estimationem per nos factam
expedit. Ipsi eosdem ducentos et quinquaginta florenos predictos ad priorem
summam pecunie , quam in et super prefato castro et oppido Skala ac villis ad
ea pertinentibus habet inscriptam adnumerandos et adscribendos duximus. Adnumeramusque
et adscribimus tenore presentium mediante per ipsum Stanislaum lanczkorunski de
Brzezie et successores eius legitimos, prefatum castrum et oppidum nostrum Skala
cum advocatia ipsa ac villis ad eo pertinentibus cum omnibus et singulis eorum
censibus, fructibus, redditibus, proventibus et obventionibus ac omni jure
dominio et proprietate tenen[dum], haben[dum], utifruen[dum] quieteque et pacifier
possiden[dum], usque ad plenarium solutionem dictorum ducentorum et
quinquaginta florenorum, circa redemptionem advocatie prefate per eum
expositorum et aliarum summarum pecuniariorum in dictis castro et oppido Skala
iuste et leggitime prius inscriptarum ipsi Stanislao Lnczkorunskii prefato vel
successoribus eius leggitimis per nos aut successors nostros faciendam. Quo facto
eiusdem castri et oppidi ac advocatie skalensis et villarum ad ea pertinentium possession
ad nos et nostros successors redibit et devolvetur pleno jure. Juribus nostris
regalibus salvis remanentibus. Harum quibus sigillum nostrum est appensum
testimonio litterarum. Datum Cracovie feria quarta proxima post festum sancti
Petri ad Vnicula, anno Domini millesimo quingentesimo decimo nono, regni nostril
tredecimo.
Relatio ut supra