Показ дописів із міткою Герник Антон. Показати всі дописи
Показ дописів із міткою Герник Антон. Показати всі дописи

неділя, 13 травня 2018 р.

Король підтверджує купівлю війтівства Антоном Герником у Бернарда Генерштерна зі Львова, скалецького війта. 23 березня 1518 року

Регеста: MRPS. - P. IV. - №11552
Копія: AGAD. - MK. - Sygn.31. - p.182
Заголовок копіїстаRatificatio emptionis advocatie in Skala pro Anthonio Herniik


Sigismundus, dei gratia rex etc. Significamus tenore presentium universis, quibus expedit. Quia supplicationibus non millorum consiliariorum nostrorum pro famato Anthonio Hernyk in oppido nostro Skala advocato, novis porrectis, benigniter anven[..], advocatie eiusmodi per ipsum Anthonium absque nostro consensus apud famatium Bernardum Genersterman de Leopoli empcon[..], ac ipsius advocatie resignationem iudialiter coram generoso Stanislao de Brzezie, subpincerna Sandomiriensis et capitaneo Camanecensis factam, ratifacan[..] et approban[..], duximus. In eam ipsam emptiom[..] et resignacion[..]; advocatie pro fate consuecien[..], ratificamusque et approbamus presentibus litteris nostris, per ipsum Anthonium Hernik et eius posteritatem legitinam, eiusmodi advocatiam unacum villa Ivankowe dicta cum omni iure dominio et proprietate alias iuxta vim et continenciam privilegii priginale a predecessoribus nostris desuper iusta et legitime emanate, tenen[..], heben[..], utifruen[..], pacifice que et quiete possidendum. Iuribis nostris regalibus salvis, harum quibus sigillum nostrum est appensum testimonio litterarum. Datum Cracovie, feria tercia ante dominicam Palmare proxima. Anno Domini milessimo quingentessimo decimo actavo. Regni nostri anno duodecimo.
Petrus episcopus et
vicecancellari subscribsit

пʼятниця, 11 травня 2018 р.

Станіслав Лянцкоронський з Бжезя робить запис на місто Скала з селами, що їй належать, Антоніо Гернигу, що купив війтівство, на 250 флоринів, 3 серпня 1519 року

Регеста: MRPS. - P.IV. - №12271;
Копія: AGAD. - MK. - Sygn.31. - p.531-532;
Заголовок копіїста: Adscriptio 250 florenorum ad priores summas castri et oppidi Skala, quibus redemit ad prefatum castrum advocatiam Skalen[..], predictus Stanislao Lanczkorunski.

Sigismundus etc. significamus tenore presentium universis. Quia nos volentes generosum Stanislaum Lanczkorunski de Brzezie, pincernam sandomiriensis et capitaneum nostrum camenecensis indemnem et fecier[..] reddere de peconniis eius propriis, videlicet ducentis et quinquaginta florenis per triginta grossos computatis, que pro increment proventum castri nostri skalensi eius tenute in redemptio advocatie oppidi nostri Skala de manibus providii Anthonii Herniig de mandato et ex speciali commissione nostra ac iuxta taxationem seu estimationem per nos factam expedit. Ipsi eosdem ducentos et quinquaginta florenos predictos ad priorem summam pecunie , quam in et super prefato castro et oppido Skala ac villis ad ea pertinentibus habet inscriptam adnumerandos et adscribendos duximus. Adnumeramusque et adscribimus tenore presentium mediante per ipsum Stanislaum lanczkorunski de Brzezie et successores eius legitimos, prefatum castrum et oppidum nostrum Skala cum advocatia ipsa ac villis ad eo pertinentibus cum omnibus et singulis eorum censibus, fructibus, redditibus, proventibus et obventionibus ac omni jure dominio et proprietate tenen[dum], haben[dum], utifruen[dum] quieteque et pacifier possiden[dum], usque ad plenarium solutionem dictorum ducentorum et quinquaginta florenorum, circa redemptionem advocatie prefate per eum expositorum et aliarum summarum pecuniariorum in dictis castro et oppido Skala iuste et leggitime prius inscriptarum ipsi Stanislao Lnczkorunskii prefato vel successoribus eius leggitimis per nos aut successors nostros faciendam. Quo facto eiusdem castri et oppidi ac advocatie skalensis et villarum ad ea pertinentium possession ad nos et nostros successors redibit et devolvetur pleno jure. Juribus nostris regalibus salvis remanentibus. Harum quibus sigillum nostrum est appensum testimonio litterarum. Datum Cracovie feria quarta proxima post festum sancti Petri ad Vnicula, anno Domini millesimo quingentesimo decimo nono, regni nostril tredecimo.

Relatio ut supra