четвер, 19 липня 2018 р.

Король Казимир дозволяє Фридриху Бучацькому передати село Олексинці, на котрому записано 100 гривень, в Червоногородському повіті шляхтичу Олександру Говорку, 19 серпня 1448 року

Kazimirus, Dei gratia rex Polonie, magnus dux Lithuania et heres Russia, significamus tenore presentium quibus expedit universis, quomodo in nostre maiestalis aliorumque regni nostri baronum protunc nobiscum residencium presencia constitutus magnificus Theodoricus de Buczacz, castellanus et capitaneus camenecensis, non compulsus, non coactus, neс aliquo sinistro errore seductus, sed sanus mentepariter et соrроrе existens amicorumque suorum sufficienti fretus consilio ac ipsius matura deliberatione prehabita, villam Olexinicze in fluvio Sereth in term Podolie et districtu Czyrwonogrodensi, super qua villa prefatus Theodoricus centum marcas habuit inscriptas, cum eo iure sicut solus tenuit ac possedil, et cum prefatis centum marcis ipsi in prefata villa inscriptis condescendit nobili  Alexandro dicto Goworek de Chmielowo, coram nobis resignavit, — ad quam resignationem nostrum presentihus damus consensum, — cum omni iure et dominio necnon cum omnibus et singulis utilitatibus, censihus, fructibus, redditibus, proventihus ac campis, agris, pratis, fluminihus, lacubus, stagnis, paludibus, piscinis, piscaturis, ripis, rivulis, torrenlibus, molendinis et eorum emolumentis, aquis et earum decursibus et aliis quibusvis attinenciis et pertinenciis, ad predictam villam quomodolibet pertinenlibus, quocunque nomine aut vocabulo nuncupantur speciali, per ipsum Alexandrum et suos successores legitimos habendum, tenendum, utifruendum ac pacifice et quicte possidendum tamdiu, donec predicte centum marce sepefato Alexandre Goworek plenarie et integre fuerunt persolute; quibus exolutis, possessio predicte ville ad nos aut nostros successores legitimos devolvetur ac redundabit pleno lure, iuribus tamen nostris regalibus et stacionibus in omnibus semper salvis — harum quibus sigillum nostrum presentibus est appensum testimonio literarum. Actum in Camieniec feria secunda infra octavas assumpcionis Marie Virginis anno Domini millesimo quadringentesimo quadragessimo octavo. Relacio nagnifiici Iohannis de Conyeczpole regni Polonie cancellarii et capitanei siradiensis.

Опубліковано: Грушевський М. Матеріали до історії суспільно-політичних і економічних відносин Західньої України. Серія перша (1361—1530). Ч. 1—43; ч. 44—80. [Підп. Михайло Грушевський]. «Записки Наук. Т-ва ім. Шевченка».Рік XIV. Т. LXIV. Кн. 2, ст. 49-50

Немає коментарів:

Дописати коментар