середа, 18 липня 2018 р.

Два записи в земських книгах про Миколая Внучка, 1470 рік

Acta Leopoli feria sexta post f.s. Valentini [16 лютого 1470 р.] presentibus ibidem mfis., gsis. et nobilibus doms. Ioanne de Rythwyany Regni Polonie Marschalco, Iurscha Chodorowski Zudaczou. et Stryensi Cpto., Ioanne de Vyschokye subiudice terrestri, Pelka Lyssakowski vicecpto. Loepol., Petro, Iohanne et Iuscha Czebrowsczy, Nicolao, Petro et Andrea Wnuczkowye et aliis ad infrascripta.
Generosus dominus Nicolaus Wnuczek de Pyathnyczany in Skala capitaneatus tenetur debiti quinquaginta marcas nobilibus Petro et Andree Wnuczkom | fratribus suis germanis a die Cinerum proxima per unum annum solvere sub intromissione in oppidum Skala, theloneum tamen in Skala pro se excipit. Dum ipsum in ius castr. Leopol. citarent, extunc debet recedere a terra ac districtu suo proprio Cameneczensi.

___________________________________________________________
Опубл.: Akta grodzkie i ziemskie z czasów Rzeczypospolitej Polskiej z archiwum tak zwanego bernardyńskiego we Lwowie w skutek fundacyi śp. Aleksandra hr. Stadnickiego. -T.15. - №ССХС



***


Acta sunt hec in iure Regali feria quinta ante f.s. Mathei Apostoli anno et testibus supra [20 вересня 1470 р.].
Nobilis Nicolaus Wnuczek de Pyathnyczany tenutarius in Skala recognovit consensu cum Regie Naiestatis speciali ad id accedenti et ab eadem Maiestate Regia per ipsum Nicolaum ad infrascripta obtento, recedens a districtu suo proprio, quia post gsam. dom. Annam consortem suam, filiam vero gsi. Gunczers de Syenyewa centum marcas dotis recepit volensque predicte consorti sue racione dotis prefate et sponsalitiorum cum ipsa Anna legittime contractu liberali donacione et reformacione respondere alias centum marcas dotalicii, ducentas vero marcas occasione donacionis et matrimonialis amoris per contractum matrimonii infusi, quarum omnium summa quadringente marce, quas quadrigentas marcas inscripsit Anne super pecuniis per Maiestatem Regiam inscriptis super castro et opido et theloneo Skala dicto in terris Podolie et distr. Camenecz. situatu. Anna memoriale posuit.
___________________________________________________________
Опубл.: Akta grodzkie i ziemskie z czasów Rzeczypospolitej Polskiej z archiwum tak zwanego bernardyńskiego we Lwowie w skutek fundacyi śp. Aleksandra hr. Stadnickiego. -T.15. - №MCCV

Немає коментарів:

Дописати коментар