Заголовок копіїста: Confirmatio litterum capitanei Camenecensi de inscriptione mille marcarum pecunie in certis bonis regalibus et hereditarys nobili Andree Czirmyenski per uxorem eius facta.
Sigismundus etc. significamus tenore
presentium universis, quia constitutus personaliter coram nobis nobilis
Aandreas Czirmyenski terrigena noster ex districtu Camenecensi exhibuit
litteras generosi Stanislai Lanczkorunski de Brzezye pincerne Sandomiriensi et
capitanei Camenecensi, inscriptionem mille marcarum pecunie in et villis
nostris regalibus videlicet: Myelnycza, Szwynyacze et Iwladkowcze in districtu
prefato Camenecensis sittum et nonnullis alys villis et bonis hereditarys per
nobilem Zophia de Panyowcze uxorem ipsius legittimam coram memorato capitaneo
Cmenecensi illi factam in se continent supplicans nobis ut easdem litteram
inscriptionis huiusmodi mille marcarum auctoritate nostra regia approbare, ratificare
et confirmare dignaremur.
Quarum tenor sequitur et est talis:
Stanislaus Lanczkorunski de Brzezie
pincerna Sandomiriensis et capitaneus camenecensis terrarumque Podolie generale
universis et singulis significamus tenore presentium quibus expedit, quomodo
constituta personaliter coram judidio et actis castrensi Camenecensi generosa
Zophia de Panyowcze heres, filia generosi Victorini Pothphilipski de
Fredrowcze, subiudicis terrestris Camenecensis, consors vera legitima generosi
Andree Czimyenski, habens ad latus suum nobilem Joannem Borsczowski de
maskatowcze fratrem suum patruelem, palam et per expressum recognovit: quia
dictus Andreas Cziemyenski, maritus suus, in bona ipsius importavit mille
marcas pecuniarum, quibus pecunnys bona ipsius deserta er annichilata
restavravit et reformavit, resque […] admiam concernent et pecora pecudesque
cormit et ipsa etiam Zophia pro necessarys suis privatis nonnichil pecunie ex
eadem summa convertit; quamquidem summam mille marcare recedens a jure suo
terrestri camenecensi et quovis alio et districtibus quibusuis et incorporando
se juri castrensi camenecensi non compulsa nec coacta, neque alio errore
seducta sanum amicorum suorum habens consilium in et super villis suis:
Panyowcze superiori, Panyowcze inferiori, Sczithnowcze, Casprowcze, Olchowyecz,
Myelnycza, Zwynyacze, Ivladkowcze in districtu Camenecensi sittum et in domo in
caveetate Camenecense in antiquo circulo armenorum sita, inter domos Mikulka
armeni ex una et Axanti partibus ex altera, ex opposito sinagoga ruthenice Wczyssyenyskyey
dicte inscripsit, inscribitque presentibus cum omni jure et dominio mero ex
mixto utilitatibus et omnibus proventibus, laboribus, censibus, datys,
servitys, incolis, agris, usibus, pratis atque silvis, nichil juris et
proprietate pro se suisque successoribus atque posteris reservando et
generaliter cum omnibus et singulis utilitatibus ita quod generalitas non
deroget specialiti et specialitas hic posita non deroget generalitati,
innoverius, quicquid specialitas utilitatum dominy juris et proprietatis
usufructus fundi et dominy fundi expressum noncontinet et non habet, hoc totum
generalitas in se concludit ac si esset
specifice expressum et specificatum et iam ex nunc dedit datque prefata Zophia
prefato Andree marito suo realem et actualem intromissionem et effectualem
possessionem per ministerialem terrestrem Lewon de Czmyenyecz de jure additum
in dictas villas et domum in civitate Camenecensi existentem per dictum Andream
tenendum, habendum, possidendum, utifruendum pacifire et quiete ad usus
beneplacitos convertendum, prout sibi melius videbitur expedire, qui Andreas
dicta bona et domum tenebit, habebit et possidebit usque ad solutionem
prefatarum mille marcarum ea conditione adiecta si contigerit dictum Andream
prius de hac luce migrare ue dictam Zophiam prole non existente, extunc
possessio dictorum bonorum supranominatorum et domus pleno jure ad dictan
Zophiam convertetur, ue ad tempora vite sue salvo jure tenebit et post mortem ipsius Zophie
propriuquiores aut fily seu filie si
quas ex alio marito inpost habuerit, propuiquioribus ipsius Andreeratione
impensarum et restavrationis importationisue ut premissum est quingentas marcas
pecunniarum in quamlibet marcam per uadraginta grossos et octo computando
tenebuntur dare effectualiter sub vadio uingentarum marcarum pecunnie pro
quibus si se citare permiserit ad iudicium
terrestre aut casrtense Camenecense vel etiam ad judicium regale ad Cracoviam
extunc in prius termino fanque peremptorio renunciando suis iuribus literis et
districtibus quibusuis inno ipsum prium terminum vigore presentis inscriptionis
peremptorium consistendo et faciendo stare, respondere et vadio satisfacere
tenebuntur non differendo terminum primum vera sunplici infirmitatibus
generalibus vel partionlaribus commentionibus in regno calebratum nec littaeris
regalibus bellica expeditione generali [vel] particulari non legationibus intra
vel extra regnum successoribus suis imposite nec alio quovis officio aut
servitio maiestatis regie aut reipublice non invudatione auarum nec pro maiori
recipiendo aut maiores amicos allegando se
habere intra vel certa regnum nec ad colloquia generalia se excipiendo
renunciando denique omnibus appellationibus eciam ad maiestatem regiam ad
commenciones generales nec moveri judex debet de juditio in vim appelationis pro
sententia pro predicto vadio prolata et sententiata nec obiciendo, nec
allegando, aliquos defectus in presenti inscriptione vel ad hanc inscriptionum concitaconum
condemnationem ad satisfaciendum exvidesecuta, condempnationem et toto cause progressu
non allegando aliuos defectus in rei indicati executione si qui defectus
commissi fuerint, nec aliqua_ iudiciariam debent facere controversiam cum dicto
Andrea, aut eius legittimis successorubus et si quam fecerint controversiam per
judicium puniti trium marcarum parti et judiocio totidem silebunt et
controversias judiciarias non facient et quicquid sibi in auxilium receperunt
contra dictum Andream aut eiud legittimos successores causam suam perdent et
semper illis obesse debebit ipsi vero Andree et eius successoribus legittimis
prodesse et hoc tociens quocienscunque ad hanc inscriptionem citati pro dicto
vadio fuerint tociens pro dicto vadio tenebuntur respondere iuxta clausulas superius
descriptas jus_per prefata Zophia recognovit, quia consensit dicto Andree
marito suo ista inscriptionem absque sui presentia litteris sacre maiestate
regie ratificare, confirmare super quo memoriale positum est, quod iudicium
recepit.
Actum et datum in castro
Camenecensi, feria tercia post fesstum Sancte Lucie proxima, anno Domini
millesimo quingentesimo decimo septimo.
Presentibus generosis et nibilibus:
Joanne Rathold de Boryschowicze, Jacobo Osszieczki de Czernyna tenutario,
Jeronimo Rokosz de Cosczacze curiensis maiestatis regie et alys que plurimis
fidedignis circa premissa.
In cuius rei testimonium sigillum
nostrum presentibus esst subimpressum.
Nos vero Sigismundus rex prenominatus supplicationibus prefati Andree Czyrmyenski annuen_ […] litteras inscriptionis huiusmodi mille marcarum pecunie per uxorem eiusdem Andree ex causa superius descripta sibi vigore illarum facte approbandas, ratifacandas et confirmandas duximus in omnibus eadem punctis, conditionibus et articulis ita tamen ue ea ipsa inscriptio non in alia maiori summa pecuniaria ad bona nostra prefata vedelicet: Myelnicza, Szwinyacze et Ivladkowcze se extendat que in illa summa, que prefata Zophie de Panyowcze uxori eiusdem Andree Czirmyenski vel isuis predecessoribus in iedem bonis nostris iuste et legittime est inscripta approbamusque,ratifacamus et confirmamus easdem litteram decernent ills ac omnia et singula in eis contenta robur debite firmitatum habituras per presentes, quibus in fidem et testimonium premissorum sigillum nostrum est appensum.
Acrum et datum Cracovie, die Sancti Blasy, anno Domino millesimo quingentesimo decimo octavo, regni nostro duodecimo. Relatio ut supra