пʼятниця, 6 липня 2018 р.

Умова Пясецької з Борщовським щодо селянина, що втік з Покляк до Харитоновців, 28 квітня 1525 року

Оригінал: Київський центральний архів, книга 3598, аркуш 46
Публікація: Bialkowski L. Podole w XVІ wieku. - Warszawa, 1920. - s.184

Termini terrestres camenecenses condempnabiles sunt celebrati feria sexta post dominicam Conductus Pascae proxima, anno Domini millesimo quingentesimo vicesimo quinto.

Prout nobilis Margaretha consors nobilis Stanislai Pyaseczki citaverat et terminus ceciderat juramenti pro homine profugo de villa Poklanky ad villam Charythonowęze nomine Serhy, in quo termino partes comparentes talem inter se contractum fecerunt, quod dictus Serhey kmetho nobilis Johannis Borsczowski debet iuramentum praestare sicut dedit reclinium alias pokłon duorum florenorum; si non iuraverit, duos florenos soluere debet et domina Margaretha permittit seu dimittit homine libere dicto Johanni Borsczowski. Super quod memoriale positum est quod judicium recepit.

*  *  *