Регеста: MRPS, V, №2382;
Заголовок: Erectio oppidi Wswiathne generosi Joannis Swiercz.
In nomine Domini amen. Ad rei
memoriam sempiternam, quoniam facta humana, quantumcumque sint memorabilia
facile intere_t si litarerum beneficio non fuerint roborata, ideo nos
Sigismundus Augustus etc. significamus etc. quia commendatam haben_ apud nos
generosum Joannem Swiercz de Olchowiecz ipsi de gratia nosta et assensu
senatorum nostrorum in presenti conventu regni nobiscum existen_ plenam et
omnimodam facultatem damus et concedimus fundan_ et erigen_ de villa sua
haeresitaria Wsiathin nuncupata in palatinatu Podoliae et terra Camenecensi
sittum oppidum eiusdem nominis, quo nomine temporibus perpetuis appelari debet.
Nosque ipsi eandem villam Wsiathin
in oppidum transmutamus et erigimus presentibus literis nostris. Et ut hoc
ipsum oppidum Wsiathyn ad meliorem conditionem devenire possit; damus omnibus
eius incolis presentibus et futurum jus theutonicum.
Removentes ab eis et oppido praefato
omnia jura terrestria, Polonica, modos et consvetudimes universas, qua jus
theutonicum perturbare consvenerunt.
Eximentes etiam dictum oppidum,
cives, incolas et suburbanos eius presentes et futuros prout eximimus et eliberamus
presentibus perpetuo et in aevum ab omni jurisdictione omnium et singulorum nostrorum
et regni nostri palatinorum, castellanorum, capitaneorum, judicum, subiudicum
et quorumius officialium et ministerialium eorundem; ita quod coram ipsis aut
aliquo ipsorum seu […] vicesgeren pro causis, tam magnis, quam parvis et
quibusuis excessibus vel rebus cittati parere et conducere, et ob non comparitionem et condemnationem quamcumque
aliquas poenas persolvere non tenebuntur; sed coram advocato suo tempore
existen_ jure theutonico in loco domicily sui responde_ sunt advocatus vero
coram memorato domino suo haereditario et eius legitima posteritate. Non nisi
eodem jure theutonico omnibus de se querentibus respondere tentebur in causis
vero omnibus tam civilibus, quam criminalibus, puta, furti, homicidy, membrorum
mutilationibus, incendy et quorumvis delictorum maleficiorum excessuum, et
crimi_ omnium eidem advocato pro tempore existens, cum scabinis et juratis
oppidi praescripti intra metas et limites eiusdem oppidi, non nisi jure theutonico secundam dispositionem
et formam ipsius plenam damus et concedimus facultatem et authoritatem
audiendi, iudicandi, cognoscendi, sentenciandi, corrigendi, condemnandi, plectendi
tenore presentium mediante.
Volentes insuper oppidanis civibus
et negotiatoribus arcificiorum quorumcunque maristrum incolis et suburbanis
oppidi praedicti Wsiathin benignitati nostra regia prospice_ et uberiore gratia
illos prosequia instituenda et indicenda duximus in eo oppido tria fora
annualia, primum pro festo Circumcisionis Domini, secumdum pro festo
Pentecosten et tercium pro festo sancti Mathei apostoli et evangelistae
singulis annis frequenten_. Septimanale vero singulis feriis secundis quamlibet
septimana celebran_ instituimusque et indicimus ac pro institutis et indictis
haberi decerni__ presentibus literis nostris citra tamen praeinditium et
detrimenrum aliarum civitatum et
oppidorum in vicina circumquaque existen dan_ etiam facultatem dictis incolis
oppidi Wsiathin et suburbanis eiusdem fora ipsa utraque tam annualia, quam
septimanalia diebus et temporibus praescriptis more aliorum civitatum et
oppidorum regni nostri agen_, celebran_ et exercen_ omnibusque et singulis
mercatoribus, vectoribus, negotiatoribus, artificibus, justitoribus ac aliis
cuiuscunque status, conditionis officii ac praecuncinentia hominibus ad
praedictum oppidum Wsiathin pro diebus et temporibus tam fororum praedicttorum
annualiumque septimanalium cum rebus venalibus quibuscunque et cuiuscunque
generum venien_, easdemque res et merces exponen_, venden_, emen_, commutan_,
et alia nogotiationis genera cum quibuscunque personis undecunque vemen_ nullis
penitus exceptum exercen_ venien_que in acceden_ et receden_ ad fora praescripta nostra et
serenissimorum successorum nostrorum libertate et securitate gaudere volumus.
Nisi tales sint, quos jura et leges
fonere non permittant et quibus proborum hominum consortia merita sunt
denegan_. Harum quibus sigillum nostrum est appensum testimonio litterarum.
Actum et datum Piotrcoviae in conventione generale regni, quinta die januarii,
anno Domini ut supra, presentibus ut supra, relatio etc.
* * *