вівторок, 24 квітня 2018 р.

Король дозволяє Вікторинові Подфіліпському заснувати містечко Свирчовсько, що на річці Жванець в замлі Кам’янецькій, та переводить те містечко на німецьке право. 18 квітня 1509 року

Копія: AGAD. - MK. - Sygn.23.  - s.593-594;
Регеста:  MRPS. - p. IV. - v. 1. - №598.
Текст аналогічний грамоті для Підпилип’я.

In nomine Domini amen. Ad perpetuam rei memoriam. Prudentum consilio ad humanas actiones . . . memoriam provisum existit ut . . . pro suorum commodo fidelium [vnqm?] concedit . . . mentis roborare consuenit, proinde nos, Sigismundus, dei gratia rex Polonie, magnus dux Litnanie, necnon terrarium Cracovie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuyaviee, Russie, Prussie ac Culmenum et . . . Pomeranie que dominus et heres etc. Significamus tenore presentium quibus expedit universis presentibus et futuris harum noticiam habituris, quia peticionibus nobis pro parte generosi Victorini Podphilipski fidelis dilecti oblatum benignant annuen, sibi suis que successoribus de villa ipsius hereditaria Swyrkowsko in terra Camenecensi et supra fluvium Swancza sittum oppidum nowum locare et erigere admisimus, admitimuque et [. . .] auctoritate nostra regia, ex eadem villa oppidum iste  nomine Swyrczowsko appelandum erigimus presentium per tenorem ad quidem opidum prout in suis graniciebus et limitibus consistit de jure polonico, rhutenico et quovis alis in jus theutonicum quod maydemburgense dicitur transponendum et transferendum duximus, transferimusque et transponimus presentibus temporibus perpetuo duratur. Removentes ibidem omnia et singularia jura polonica et rhutenica ac quequis alia modos et consuetudines universas, que ipsum jus theutonicum plerumque solita sunt perturbare. Eximendo que omnis et singulos dicti opidi Swyrkowsko incolas presentes et futuros ab omnia jurisdictione et potestate omnium regni nostrae: palatinorum, castellanorum, capitaneorum, judicum et subiudicum, aliorumque dignitariorum et ministerialium, ut coram eis aut eorum aliquot ad instancia quarumlit personarum pro causis tam magnis, quam parvis, puta furti, incandii, homicidii, membrorum mutilacionis et aliis quibusuis excessibus enormibus et dilectis, cittati vel vocati  respondere aut comparere minime tenebuntur, neque proinde aliquas penas persolvet neque ministerialis contra eos penam pyathnadzyesthna extendet; sed incole eiusdem opidi coram advocato suo pro tempore existenti, advocatus vero coram prefato Victorino et successoribus eius eiusdem opidi heredibus pro eiusmodi causis stare parere et respondere cuilibet ipso iure juri theutonico debebunt et sint astricti. Cuiusquidem advocato opidi predicti in his ipsis causis, capitalibus et omninalibus supremus expressis in metis et graniciebus opidi predicti contingentibus iudicandi, senteciandi, puniendi, condemniandi, corrigendi et plectendi damus et concedimus plenam et omnimodam pretatem, prout id ipsum jus theutonicum in omnibus suis punctis, capitulis, clausulis et conditionibus postulat et requirit. In quorum omnia et singulirum premissorum fidem et testimonium sigillum nostrum presentibus est subappensum. Actum in convencione pyotrkoviensi generali, feria quarta proxima post festum Liburem et Valeriam, anno Domini millesimo quingentesimo nono, regni nostri anno tercio. Presentibus… (список свідків)  . . .
Datum per manus eiusdem reverendi patris domini Joannus de Lassko . . . et regni Polonie cancellarii . . .






*Свирковсько - зараз село Свіршківці, або сусідні Теремківці Чемеровецького району

Немає коментарів:

Дописати коментар