Копія: AGAD, MK 93, f. 256-256v;
Заголовок копіїста: Іnstitutio fori annalis in oppido Skalensi;
Sigismundus Augustus etc. Significamus etc.
Quia encipiendo ut oppidum nostrorum Skalensi in palatinate [Podolie] situm eo
maius capiat incrementum ad melioremque status et conditionem devenire possit
praeter ea fora duo annualia et unum septimanale, quae iam eodem oppido indicta
sunt, tercium forum annale pro festo sancti Matthei apostoli et evangelista
instituendum, et indicendum in oppido
ipso Skalensi esse duximus, instituimusque et indicimus ac pro instituto
et indicto haberi volumus hisce
literarum nostris perpetuo et in aevum citra tamen praeindicium aliarum
civitatum et oppidocum vicinorum circumquaque existentium. Quod quidem forum
annale pro festo sancti Matthei apostolic et evangelista presentibus institutum
atque indictum quemadmodum et alia prius in oppido illo fora indicta ab omnibus
et singulis cuiuscumque status et conditionis hominibus, caussa mercatura cuiusuis frequentari
volumus, atque eiusmodi omnes in venien[..] et receden[..] nostra libertate
gaudere debere diclaramus, et non nisi hos ex ea securitate et libertate
exapimus quos jura et leges fonere non permittunt et quibus preborum hominum
consorcia merito sunt deneganda, - harum quibus sigillum nostrorum est appensa
testimonio [. . .]. Datum Cracovie, decimanono die, may, anno MDLIX.
Joannes Oczieski r.P. cancellarius subscribsit.