вівторок, 17 квітня 2018 р.

Король Ян Ольбрихт звільняє місто Скалу від усяких податків і оплат на 15 літ, з огляду на її упадок наслідком татарського спустошення, 1 серпня 1498 року



Ioannes Albertus etc. significamus etc., quia considerantes paupertatem et perniciem oppida et opidanorum nostrorum in Skala, ex frequentibus hostium incursibus, vastacionibus et depopulacionubus, in terries nostris Russie et Podolie hac tempestate contingentibus perpessam, volentes propterea opidanos ipsos efficere consolatos, ipsos et quemlibet eorum, opidum predictum  nune et in futurum incolenciu,  ab omnibus et singulis censibus, exaccionibus  nostris et regni nostri, per eos nobis dari consuetis, et allis nune in regno nostro existentibus et in futurum  etiam reipublice intuitu instituendis, quibuscunque nominibus dicantur et in futurum  dicentur, de certa sciencia deloberacioneque nostra et consiliariorum nostrorum consilio, liberandos, eximendos et absolvendos duximus, liberamusque eximimus et absolvimus presentibus hinc usque  ad decursum quindecim annorum, a data presencium computandorum. Quocirca universis subditis nostris cuiuscunque dignitatis et conditionis existentibus, quorum nunc interest et in futufum intererit, seriose mandamus, ut eos ipsos opidanos in libertate et exemption predictis conservetis, secus facere non ausuri pro gratia nostra, - harum, quibus sigillum nostrum est subappensum, testimonio litterarum. Datum Cracovie feria tercia ante festum sancti Laurencii anno Domini milessimo quadringentesimo nonagesimo octavo, regni vero nostril sexto. Relacio reverend in Christopartis domini Creslai, episcopi vladislaviensis et regni Polonie cancellarii.

_______________________________________________________________________
Опубліковано: Грушевський М. Матеріали до історії суспільно-політичних і економічних відносин в західній Україні // Записки наукового товариства ім. Шевченка. - Том 63. - с.16

Копія: AGAD. - MK. - Sygn.17. - k.169

Немає коментарів:

Дописати коментар