четвер, 19 квітня 2018 р.

Справа селянина Лучка, засудженого до страти в Скалі за розбій 1559 року


Ex decreto judicii terrestris camenecensis famati proconsul cum consulibus advocatus et scabini totaque communitas oppidi Scala debent ac tenebuntur evadere medio corporali juramento contra generosam Drusiannam Potoczka, relictam olim generosi Jacobi Potoczki, succamerarii haliciensis, viliae Pothfilypye haeredem actricem, in hunc modum formam et rotam juramenti, quia ipsi laboriosum Luczka cmetonem ipsius de villa Pothfilypye profugum in oppido Scala non habent neque ipsum citatio in oppido Scala pervenit, ita ipsos Deus adiuvet et sancta crux. Similiter occasione laboriosi Lazurecz debent evadere in eandem rotam juramenti quod est suspensus pro ipsius latrocinio et quod uxorem non habent et neque pueros, ita ipsos Deus adiuvet et sancta crux. Et habent habebuntque partes praefatae terminum juramenti in terminis proximis terrestribus proxime in Camyenyecz celebrandis iuxta ipsarum partium citationem praesens decretum juramenti conservationem termini praesentis et iuxta acta praesentia.

Опубл.: Bialkowski L. Podole w XVI wieku: rysy spoleczne i gospodarcze. - Warszawa, 1920. – s.204

ЦДІАУ в Києві. - Ф.37 (Кам’янецький земський суд). - 

Немає коментарів:

Дописати коментар