вівторок, 17 квітня 2018 р.

Владислав Ягайло надає на вічність Спиткові з Мельштина воєводі та старості краківському замки: Кам’янець, Смотрич, Скалу та Бакоту, разом з околицями. В Кракові 13 червня 1395 року

Оригінал: Archiwum Panstwowe w Krakowie, Archiwum Sanguszków, dok. perg.38;
Публікація: Codex epistolaris Vitoldi Magni Ducis Lituaniae 1376-1430 / ed.Prochaska Antoni. – Crakow, 1882. – №CXV.  – s.37-39.


In nomine domini Amen. Ad perpetuam rei memoriam. Cum brevis vita ducatur hominis in occasum, provida prudentum sollercia futuris incomodis remedium adinvenit, ut hominum gesta et presertim regum donaciones, quas oblivio plerumque ab humana recordancia delere consvevit, fidedignorum testium patro­cinio et litterarum ministerio perhennenfir. Proinde nos Wladislaus dei gracia rex Polonie nec non terrarum Cracouie, Sandomirie, Siradie, Lancicie, Cuvauie, Lithuanie princeps supremus, Pomeranie, Russieque dominus et heres etc.
Significa­mus universis quibus expedit tam prcsentibus quam futuris prcsencium noticiam habituris. Quod quamvis personas benemeritas earum meritis poscentibus ad no­strarum munificenciarum culmina cupiamus sublimare, innata tamen benignitati nostre clemencia ad illorum promocionem ampliorem largioribus aspirat deside­riis, quos non solum in nostre celsitudinis conspectu iugis fidei constancia perstitisse, verum cciam genitores eorum in obsequiis predecessorum nostrorum regum Polonie inclitorum constanter perseverasse, exerciciis militarium actuum pro decore regum et regni comodis fideliter inherendo, in senium honorifice processise et in adversis constat non expavisse. Sano igitur animo reflectentes oculos mentis nostre ad multiplicium fidelitatum studia ct diuturni laboris perseverandam, qui­bus validus miles Spithco de Molsten palatinus et capitaneus Cracouiensis, noster fidelis dilectus, maiestatem nostram veneratus est, obsequitur hucusque et in postea uti dignum arbitramur aucto obsequiorum studio ad nostrarum laudum extollenda preconia prompeiorem se reddere non formidat, horum intuitu specialium favorum affectibus invitati, cupientes ipsius Spithconis militis meritorum virtutes tanto am­pliori graciarum nostrarum libramine et rependio compensare pre aliis, quo magis huiusmodi meritorum suorum qualitas et claritas in nostre celsitudinis conspectu pre ceteris reluxerunt, castra nostra Camenecz, Smotricz, Czirwonigrod, Scala et Bacota in terra nostra Podolie sita, cum eorum omnibus opidis, civitatibus, municionibus, suburbiis, districtibus, villis, prediis, allodiis, censibus, reddittibus, proventibus, obvencionibus, fructibus, agris, campis cultis et incultis, pratis, graminetis, gais, virgultis, rubetis, dumis, quercetis, mericis, borris, pinetis, silvis, nemoribus, collibus, vallibus, planiciebus, mellificiis, venacionibus, aucupacionibus tam magnarum quam parvarum ferarum' et avium quarumcumque, molendinis, ob­staculis, piscinis, fluviis, rivulis, aquis earum decursibus, theloneis, navigiis, porti­bus, nautis dacionibus et pagamentis quibuscumque, stagnis, lacubus, paludi­bus, piscaturis, utilitatibus, usufructibus, pertinendis et appendiis ac emolimentis universis iam factis et imposterum quomodolibct fiendis, quibuscumque nominibus nuncupentur, et specialiter pleno iure ducali, quo ceteri nostri duces Lithuanie et Russie frui soliti sunt, omnibusque aliis iuribus et dominio, metis seu granicicbus prout ipsa soli tenuimus, proutque eadem castra in suis limitibus longe late et circumferencialiter ab aliis castris ab antiquo distincta sunt et limitata, nihil prorsus iuris seu dominii preter infrascripta pro nobis aut nostris successoribus in eisdem castris reservando, dicto Spithconi militi, suis liberis, heredibus et legittimis successoribus donacionc perpetua et irrevocabili dedimus, donavimus, con­tulimus, assignavimus, damusque, donamus, attribuimus, appropriamus, annecti­mus, conferimus et assignamus perpetuis temporibus duraturis per ipsum Spithconem militem, suos liberos, heredes et legittimos successores perpetuis temporibus habenda, tenenda, pacifice possidenda, utifruenda, obliganda, commutanda, vendenda, donanda alienanda et pro ipsius Spithconis militis suorum liberorum he­redum et legittimorum successorum voluntate et utilitate omnimode convertenda, prout sibi et eisdem melius et utilius videbitur expedire; facientes eundem Spithconem militem suos liberos et legittimos successores dictorum castrorum Camenecz, Smotricz, Czirwonigrod, Scala et Bacotha et pertinendarum eorum prescriptarum dominos perpetuos et heredes. Districtus tamen Medzibosze, Bozske et Winnicza, cum ipsorum omnibus pertinendis et iuribus pro nobis et nostris successoribus totaliter reservamus; decernentes edam ct volentes quod non obstante donacione huiusmodi, districtus Trebowliensis et Sczenca observentur circa iura ea in quibus tempore felicis et eterne recordacionis ineliti Kazimiri regis Polonie nostri prede- cessoris et Ladislai ducis Oppoliensis alias tenutarii illarum parcium observaban­tur. Racione cuius donacionis ipse Spythco miles sui liberi et heredes ac succes­sores legittimi, nobis et nostris successoribus, regibus Polonie, pro tempore, prout alii nostri duces Lithuanie et Russie, dum requisitus vel requisiti fuerit vel fuerint, servire perpetue teneantur. Et nos edam ac dicti successores nostri ipsum Spithconem militem, liberos, heredes et successores legitimos, prout ceteros duces nostros Lithuanie et Russie, ab omnibus iniuriis, gravaminibus, incomodis, molesciis et perturbacionibus quorumcumque principum, baronum aut dominorum, nostri regii bra­chii potencia defendamus. Harum nostrarum quibus sigillum nostrum appensum est testimonio litterarum. Actum Cracouie ipso die dominico infra octavas domi­nici corporis. Anno eiusdem millesimo trecentesimo nonagesimo quinto. Presentibus reverendo iu Christo patre domino Petro iuris utriusque doctore episcopo Cracouicnsi, Sandiuogio Kalisiensi, Johanne de Tarnów Sandomiricnsi, Johanne Liganza Lanciciensi palatinis, Cristino castellano Sandomiriensi et Johanne de Tanczin capitaneo Siradiensi et castellano Woynicensi ac aliis multis nostris fidelibus fidedignis. Datum per manus generosi Zaclice cancellarii et venerabilis magistri Nicolai de Curovv ad ecclesiam Posnaniensem postulati prothonotariique aule no­stre, fidelium dilectorum.