Копія: AGAD, MK 31, s.322-323;
Регеста: MRPS, IV, №11464;
Заголовок копіїста: Innovatio privilegii amissi, incolarum oppidi Skala, ius theutonicum et fora continentis.
In nomine Domini amen. Ad perpetuam rei memoriam. Nos Sigismundus, dei gratia rex Polonie, magnus dux Lithuanie, necnon terrarum Cracovie, Sandomirie, Siradie, Lancice, Cuiavie, Russie, Prussie ac Culmensis, Elbingensis et Pomeranieque etc. dominus et heres. Significamus tenore presentium quibus expedit universis presentibus et futuris harum noticiam habituris.
Quomodo dum providi opidani Skalensi districtus Camenecensis exponerent nobis ex tametsi ut cetera oppida nostra terrarum Russie super prerogativis civilibus et presertim iure theutonico ac annali et septimanali foro, privilegia habuissent vastantibus tamen sepenumero et vinadentibus oppidum corum Skala valachis. Litteras plures civiles cum bonis pariter ammiserint.
Itaque ius predicti et fora que hactunus ammissorum privilegiarum vigore apud eos tenta sunt approbari, confirmari et denuo per nos ipsis dari humiliter pecierunt, nos tunc et si omnium subditorum vota ad exandicionis graciam admittere et id concedere ipsis que corum ornamento et utilitati communi conducat consuenerimus, illos tamen qui ab hostibus nostris et regni nostri damna crebro sustinent, maiori gratia complectimur.
Proinde nos volentes incolas predicti oppidi nostri Skala velut damna multa ex valachis et tartaris quibus confirmat sepius perpessos in hac petitione ipsorum reddere consolatos, ipsis ac eorum oppido prout idipsum oppidum in suis victis limitibus ex antique consistit. Ius theutonicum quod maydeburgensi dicitur denovo dandum et concedendum duximus damusque et concedimus per presentes, perpetuo duratorum, removensis inde omnia iura polonicalia modos et consuetudines eius universas que ius theutonicum, plerumque perturbare consuenerunt eximentes et liberantes eosdem opidanos et incolas dicti oppidi Skala, ab omni iurisdictione omnium et singulorumque palatinorium, castellanorum, capitaneorum, tenutariorum, burgrabiorum, succamerariorum, iudicim, subiudicim, ministerialim, ceterorumque, dignitariorum et officialim regni nostri ut cora ipsis aut eorum aliquo pro causis magnis sive parvis puta furti, incedendii, homicidii, mutilacionis membrorum et aliis enormibus casibus citati, minime respondebunt, nec aliquas penas solvere tenebuntur.
Sed coram advocato duntaxat suo, advocatus vero pro tempore existens, coram nobis aut nostro iudice generali. Litteris nostris sigillo nostro signatum citatus si in reddenda iusticia negligens aut remissus fuerit, iure theutonico predicto de se querulantibus respondere sit adstrictus.
Cui advocato pro tempore existanti in causis predictis criminalibus et capitalibus et causis inde emergensi iudicandi sententiandi puniendi, plectendi et corrigenda plenam damus et omnimodam facultatem, prout id ius theutonicum in suis punctis, clausulis conditionibus et articulis requirit, iuribus tamen nostris per omniam salvis.
In super forum annale pro festo Ascensionis Domini, ab omnibus et singulis mercatoribus, advenis institoribus, restoribus, et aliis sexus utriusque hominibus cuiscumque status et condicionis fuerit, singulis annis septimanale vero singulis terciis feriis in eodem oppido tenendum et celebrandum indiximus, indicunque et instituimus presentibus, certa tamen aliarum civitatum et oppidanorum predictim dantes et concedendum omnibus et singulis hominibus et mercatoribus status et conditionis cuiuscumque in ipso Skala oppido merces quascumque cuiuscumque generis sint, vendendi et emerendiresque pro rebus commutandi et cambiendi et alia negociacionum genera exercendi, plenam et omnimodam libertatem iuxta consuetudinem civitatum aliarum nostrarum in terra Podolie consistendum.
Volentes ut predicti omnes et singuli mercatores, status, conditionis et sexus utriusque undecunque ad forum, sive nundinas predictas venientes in eundo et recedendo nostra et successorum nostrorum pociantur securitate, nisi tales sint quod leges fonere non permittunt et quibus merito proborum hominum consortia denegantur.

In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Actum et datum Cracovie in convectiones generali, sabbato proximo ante dominiсam Reminiscere, anno Domini milessimo quingentessimo decimo octavo, regno nostri anno duodecimo, presentibus ut supra.
Petrus episcopus et vicecancellari subscripsit