Vladislai regis Poloniae etc.
super sumam triginta marcarum pecuniae monetae et numeri polonicalium, 48 gr.
in marcam quamlibet computando, nobili
Stanislao, familiari Ianussii
Kierdyowicz, capitanei scalensis,
ratione seruit iorum tempore gverrarum in partibus Podoliae exortarum per
eundem factorum in et super villa nostra Poklyaky
in terra Podoliae et districtu Scalensi
sita, inscriptam et donatam. Quamquidem villam Poklyaki cum omnibus et singulis ipsius utilitatibus, fructibus
etc. et universis pertinentiis ad exolutionem usque summae praefatae tenebit
et possidebit, hoc autem signanter expresso, quod idem Stanislaus propter
defectum hominum in terra Podoliae praedicta residendam faciat personaliter
ibique circa expeditiones domesticas et alias, si eas fieri contingerit, nobis
cum omnibus subditis obsequi tenebitur
et debebit. Daciones, contributiones et labores, quibuscunque vocitentur
nominibus, quae antecessoribus nostris, possessoribus Podoliae solui solitae
fuerant, per cmethones et incolas villae praedictae efficaciter exoluantur.
Datum Sand. feria quarta Cinerum 1431. Relatio venerabilis de Opporow r. P.
vicecancellarii. Lectum per Albertum de Zichlin r. P. vicecancellarium.
Копія: AGAD. - Tzw. Metryka Litowska. - Dzial IV B. - Sygn. 17. - f.182v.
Опубл.: Записки наукового товариства ім.Шевченка. - Т.63, Кн.1. - с.27