четвер, 19 квітня 2018 р.

Ягайло надає шляхтичу Андрію з Бапшина села Чорнокунці й Криве в скальському повіті, 17 липня 1413 року




In nomine Domini. Arnen. Ad rei memoriam sempiternam. Licet regie maiestatis circumspecta benignitas universorum fidelium suorum ac fidedignorum obsequia prospicere et dignis digna premia uberius ampliare ex innata sibi clemencia salutis teneatur intercedere et ad illa improtectus et comoda quadam speciali prerogativa favoris dig­nanter intendit, quos approbate fidei constancia et indefesse probita­tis obsequium reddit acceptari, ut eo ceteri fideles regni nostri sumant exemplum commendabile, ut sicut pre ceteris singularibus fidelitatum insigniis claruerunt, sic non immerito praeveniri gaudeant singulari mu­nere gaudiorum, sane considerantes clare fidei studia et laboris inde­fessi solerciam, quibus nobilis Andreas de Bapschino fidelis noster dilectus, ad nostros et regni nostri Polonie instaurandos honores multe diligende conatibus fidelissime laboravit et adhuc continuato studio nobis ampliora fidelitatum obsequia poterit in futurum prestancius exhibere, quorum intuitu volentes eundem specialis gracie prero­gativa prosequi et ad obsequendum nobis, ut dignum arbitramur, in antea reddere prompeiorem, igitur noverint tam presentes, quam fu­turi, quibus expedit universis, quod nos Vladislaus, Dei gracia, rex Polonie, Lithwanie princeps et heres Russie etc., considerantes digna, grata fideliaque servicia nobis et regno nostro per fidelem nostrum Andream exhibita et impensa multipliciter et constanter, et in futurum cum sua posteritate ad ampliora servicia se offert promptum et paratum, ne itaque tante serviciorum promtitudinem nostra regia serenitas ali­qualiter pertransire videatur, exnunc eidem Andree et suis posteris duas villas nostras videlicet Czarnokunczc et Krzywe, sitas in terra nostra Podoliensi et in districtu nostro Scalunczyensi, cum omnibus et singulis villarum predictarum utilitatibus, censibus, fructibus, redditibus, pro­ventibus, aquis, pratis, campis, pascuis, silvis, nemoribus, virgultis, gaiis, quercetis, mericis, rubetis, borris, mellificiis, venacionibus, aucu­pationibus, aquis, earum decursibus, piscinis, molendinis, emolumentis, piscaturis, lacubus, stagnis, paludibus ac quibusvis pertinendis, obvencionibus et appendiis universis, ad ipsas villas supradictas quomodolibet spectantibus, quibuscunque nominibus censeantur, nullis penitus exclusis, prout predicte ville in suis metis et graniciis et gadibus ab antiquo longe lateque circumferencialiter limitate sunt et di stincte, damus, conferimus et donamus donatione perpetua et irre­vocabili, perpetuis temporibus duratura, appropriamus sibi et suis successoribus tenendum, habendum, possidendum et pro sua suorumque posterorum voluntate quomodolibet libere commutandum, vendendum. Racione cuius donationis suprascriptus Andreas et sui legittimi succe­ssores, quocienscunque necesse fuerit, cum una hasta et uno sagittario ad quamlibet generalem expedicionem, iuxta ritum et consuetudinem alio­rum nostrorum baronum, nobilium regni nostri Polonie, nobis et nost­ris legitiimis successoribus servire perpetuis temporibus sint astricti. Actum et datum Cracovie in die sancti Alexii, per manus venerabilis domini Donyn, vicecancellarii regni Polonie et prepositi sancti Floriani extra muros cracovienses, anno Domini millesimo quadringentesimo tredecimo, presentibus: reverendissimo in Christo patre Alberto cracoviensi episcopo, magnifico ac strenuis: Sandivogio de Ostrorog poznaniensi, Iohanne de Tharnow cracoviensi, Nicolao de Michalow sandorniriensi, Iacobo de Conyeczpolye siradiensi et Mathia de Labyschyn brzestensi pallat inis etc. In quorum omnium testim onium et robur perpetue firmitatis sigillum nostrum presentibus est appensum.



Опубл.: Записки наукового товариства ім.Шевченка. Т.63. Кн.1. - с17-18
Оригінал: AGAD. - MK. - Sygn. 11. - k.180

Немає коментарів:

Дописати коментар