понеділок, 23 квітня 2018 р.

Король Владислав IV надає місту Нове Бжезє магдебурзьке право, 1 червня 1646 року

Регеста: Король прихиляється до прохання Станіслава Лянцкоронського з Бжезя, каштеляна галицького і старости скальського, заслуженого воїна, депутата трибунальського, посла сеймового і виконувача інших функцій, виражає згоду аби дідичне місто Лянцкоронського - Нове Бжезє на ґрунтах сіл Хоровці та Старий Ярослав у воєводстві Подільському отримало право магдебурзьке і одночасно надає його всім мешканцям польським та руським. Мешканцям залишається вийти з-під права земського, повинні відповідати перед правом німецьким та війтом з правом апеляції перед дідичем. Також отримують право вибирати з поміж себе бурмістрів, райців, лавників та війта. Вироки та інші публічні документи повинні виходити як міські акти з печаткою*. Війт повинен отримати пляц в місці визначеним Лянцкоронським, котрий буде мати право судити, право пропінації. Місто отримує чотири ярмарки**, з вільним доступом для поляків, русинів, євреїв та всіх інших, а також торги по вівторка та четвергах. Документ підписаний Владиславом IV та Якубом Максиміліаном Фредром // Summariusz Metryki Koronnej, ksiega MK 189. - №470/4435

*в документі порожня місце для печатки
**в документі порожнє місце для впису термінів відбування тих ярмарків

Заголовок Копіїста: Jus theutonicum do Nowego Brzezia na pograniczu fundovanego Stanislawa Lanckoronskiego, kastellana Halickiego 

Vladislaus etc. Significamus etc. ad splendorem et praesidium Regni nostri non postremum id ad praesenti momentum, si civitates et oppida in Dominiorum nostrorum confeniis existentia, in sultibusque hostium exposita tam publicis quam privatorum hominum opibus affluxerint, quibus non tantum rei domesticus consulerent, sed etiam universis Reipublicis in illique necessitatibus singulari forent praesidio, et ad iument.
Proinde cum nobis relatum supplicatumque esset, quod generosum Stanislaum de Brzezie Landckoronski, castellanum Haliciensi, capitaneum Scalensi, virum vetusta utilitatis clautudine conspicuum, rebus prudenter strenue et fortitor in variis frequensibusque subselliorum, comicialiorum, tribunaliorum et aliorum functionum bellicarum gestis abunde nobis et Reipublicis universis probatum ac commendatam, ut rationibus oppidi ipsius haereditarium Nowe Brzezie dicti in fundo Charzowcze et Stary Jaroslaw per eum noviter locati, in palatinatu Podoliae sittum et iacentum consuleremus certisque immunitatibus, juribus et libertatibus, incolas eiusdem oppidi auctos ad sustentamus Reipublicis onera et sua, amplificanda commoda firmiores, uti in confinio existenti praefati oppidi praesidia. Provide nda ordinatiores, habilioresque redderemus libenter petitioni memorati casstellani Haliciensi pro suo oppido haereditario, in decus maiusque praesidium et ornamentum Reipublicis sumptu non mediori intuit apud nos interpositus, uti quitato consentanea annuendo duximus, praedictum oppidum Nowe Brzezie nuncupatum seu potius cives et incolas eiusdem libertatibus et immunitatibus infrascriptis ornamus, primum quidem adiustar aliarum civitatum et oppidorum Regni jus theutonicum alias maydeburskie dicto oppido Nowe Brzezie damus et conferimus, ut eo perpetuis utati temporibus;
removentes ab eodem oppido et incolis illius omnia jura polonica et rhutenica, modos et consvetudines, quae ius theutonicum perturbare consuenerunt, eximemus ac liberamus oppidanos ac incolas seu habitatores eiusdem oppidi ab omni jurisdictione omnium et singulorum palatinorum, castellaniorum, burgrabiorum, succamerariourum, judicum, subjudicum caeterorumque dignitariorum et officialium Regni nostri ut coram ipsis aut eorum aliquo in causis sive magnis, sive parvis, furti, homicidii, mutilationis membrorum et aliorum enormium excessum minime vel aliquas paenas solvere teneant;
sed coram advocato duntaxat seu domino suo prout jus theutonicum in omnibus suis punctis, clausulis, conditionibus et articulis requirit sese instifiant.
Ita ut ab hinc cives et incolae praedicti oppidi Nowe Brzezie plenariam et omnimodam potestatem habeant proconsules, consules, advocatum et scabinos inter eligenum electosque confirmanum domino suo haereditario proponendum.
Qua quidem confirmatione interuniente dicti officiales in magistratu constituti in praesentium juris theutonici alias maydeburgensi omnes et singulas causas magnas et parvas civiles et criminales iudicare ac decernere possint ac valeant.
Salva appelatione ad dominum suum haereditarium parti gravatae reservata.
Cives quoque et incolae oppidi praedicti nulliti, nisi coram proprio judicio conveniri in actionibus debebunt. Processus pono inscriptiones aliaque instrumenta publica ex actis civilibus de promenus sit signo seu sigillo tali hic depictum cernit  ___ obsignabunt, habebitque ipse advocato vigore praesentis instituendo et pro tempore existens, aream pro aedificanda domo a generoso Stanislao Landskoronski, castellano halaciensi et capitaneo Scalensi in dicto oppido assignata, in qua iudicia solita advocatialia peraget et iustitiam cuique administrabit, propinationem quoque liberam varii generis liquorum necnon onera eiusmodi.
Liberae propinationis cutuitu per cives et incolas praedicti oppidi pendendum voluntati et ordinationi eiusdem domini haereditarii subiirimus relinquimus, contributionibus nihilous publicis salvis ibidem manenum.
Denique quo uberiora ibidem cives et incolas Noua Brzezie suorum privatorum facultatem percipiant, incrementa nundinas quatuor in decursu anni celebrandum. Primas quidem pro ____________, alteras vero pro __________, tertias pro ___________, quartos vero pro ___________, indicimus septimanalia fora ibidem singulis septimanis feria tercia et quinta celebrandum instituimus. Quamobrem integrum atque liberam esse volumus cuiusqunque statuesque, ritus et conditionis hominibus sive etiam poloni sive rhuteni, sive judaei, sive aliis nomine et cognomine quovis appelati ad dictum oppidum Nowe Brzezie pro memoratis nundinis cum quiquis generis mercibus ac rebus venire easdem devindere, mercarive res pro rebus commutare et alia eius generis in publicum civitatis Regni nostri mercatibus ac nundinis fieri solita negotia exercere;
cita tamen vicinarum civitatum et oppidorum periuditium pono in veniendum et udeum ad dictas nundinas et horum septimanalas omnes et singuli qui commorandi et negotiandi causa ad dictum oppidum Nowe Brzezie commeabunt eadem securitate munitos esse volumus, qua litteris salvi conductus nostri muniti gaudent. Nisi forte tales inibi reperiant, quos leges publicea fonere non permittunt et quibus bonorum comeriament denegatam.
In quorum fidem etc. Datum Varsavie, die __, mensis __________, anno Domini MDCXLVI, regnorum ut supra. 



Vladislaus rex                                                   Jacobus Maximilianus Fredro, referendarius Regni



Немає коментарів:

Дописати коментар