Копія: AGAD, MK 23, s.835-836;
Регеста: MRPS IV, v. 1, №968;
Заголовок копіїста: ius theutonicum oppidum Podphilipie
Регеста: MRPS IV, v. 1, №968;
Заголовок копіїста: ius theutonicum oppidum Podphilipie
In nomine Domini, amen. Ad perpetuam rei
memoriam, satis superque probe preclara Regnum ingenia iuvenire, utraque pro
suerum angumento subditorum decreverunt ne per oblivionum perditum cant, litterarum artificio et testium
fidedignorum annotacione perhennare consvenerunt. Proinde nos Sigismundus
etc. significamus etc. quia habentes commendata fidelia servitia generosi
Jacobi de Podphilipye, castellani Cameneczensi, fidelis dilecti herum in fundu
oppido Podfilipie eius haereditario in quantum ipsius haereditarium est, et
non nostri mense regalis, in terrae Cameneczensi sittum, jus theutonicum, quod
magdeburgense dicitur de certa suam et singulari benagnitate Regiis nostris
dandum et concedendum duximus, damusque et concedimius per praesentes in perpetuum.
Quodquidem oppidum prout in suis limitibus et granicibus consistit de iure
polonico, rutenico et quovis alio in ius theutonicum praedictum transponendi et
transferendi duximus, transponimusque et transferumus praesentibus temporibus perpetuus
duraturus. Removentem ibidem omnia iura
polonica et quevis aliam modos et consvetudines universas que ipsus ius
theutonicum plerumque solita sint perturbare. Eximentes, que omnes et singulos
dicti oppidi Podphilipye incolas praesentes, futuras ab omnibus iurisdictione et
potestate omnium regni nostri: palatinorum, castellanorum, capitaneorum,
iudicum, subiudicum, aliarumque dignitariorum; ut coram eis aut coram aliquot ad
instantiam quarumlibet personarum pro causis tam magnis, quam parvis, puta
furti, iacendii, homicidii, membrorum mutilationis et aliis quibusuis
excessibus enormibus et dilectis cittati vel vocati minimus compatere et
respondere tenebuntur. Neque proinde aliquas penas per solvent neque
ministerialis contra eos penam pyathnaczyesta extendet. Sed incole eiusdem
oppidi coram advocato suo tempore
existenti, advocatus vero coram praefato Jacobo et suis posteris dicti oppidi
haeredibus esse et in quantum, uti duximus haeredes eiusdem legittimi fuerinte
pro eiuscemodi causis stare parere et respondere ipso iure maydemburgense
debebunt et debebit. Cuiquid advocato oppidi praedicti in omnibus et singulis
causis superius expressis et in aliis id genus intra metas et limites seu
granicies eiusdem oppidi continuus iudicandi sentenciandi, puniendi, condemnandi plenam et omnimodam
potestarum prout hac ipsus ius theutonicum in omnibus sius punctis, clausulis,
sentenciis, distenctionibus, conditionibus postulat et requierit. Decernendum ea
omniam et singular premissa robur debile perpetue que firmitatis obtun[..]
tenore praesentium mediante in eorum. In cuius rei testimonium sigillum nostrum
est subappensum. Actum Cracovie, feria tercia proxima, post dominica Letare. Anno
Domini millesimo quingentesimo decimo, regni nostre anno quarto. Praesentibus [reverendi in Christo patribus dominis Mathia, episcopo premisliemsis et regni nostri vicecancellario; magnificis, generosis et venerabilibus: Nicolao de Camyenyecz, cracoviensis et regni exircitum nostri campiductae generali, Jaroslao de Lassko, lancziczensis, Stanislao Kmytha de Vysucze, russie, Nicolao Fyrley de Dambrowycza, lubliensis et Joanne Odrowasz de Sprowa, belsensis palatinis; Cristoforo de Schydlowycz, sandomiriensis, Jacobo de Syekluka, voynyczensis, Nicolao Jordan de Zaklyczyn, byeczensis, Nicolao de Schydlowyecz, radomiensis castellanis; Joanne de Lassko, coadintore bucznensis perpetuo et regni Polonie cancellario, Stanslao de Chodecz, marschalco eiusdem, regni Polonie et leopoliensis capitaneo, Stanislao Jaroczky, marschalco curis nostre; Joanne Latalsky perpetuo bucznensis; Jaonne Czrnkowsky, canonico cracoviensis, secretarius nostris et alys que pluris consyliarys et curiensi nostris testibus circa premissa. Datum per manus eiusdem reverendi domini Joannis coadintoris bucznebsis et regni Polonie cancellary]